Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 275  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] viri numquam fuit deliberata. De alienis vero rebus quæ evinci poterunt
[002] non valet dotis constitutio cum effectu. Item si cum pater uxorem habuerit,
[003] et ei dotem constituerit in tertia parte hereditatis, scilicet de tribus unciis
[004] unam, et26 de consensu ipsius vivente matre constituat filius uxori suæ
[005] dotem, non poterit eam dotare nisi de tertia parte duarum partium, scilicet
[006] duarum unciarum, quia mater dotata est de parte totius, scilicet de tertia
[007] parte trium unciarum. Si autem pater uxorem non habuerit cum filius suam
[008] dotaverit, et facta constitutione a filio de consensu patris, pater tunc post27
[009] uxorem duxerit, tunc fiat e contrario illius28 quod supra dictum est et secundum
[010] quod inferius dicetur, infra de actione dotis. Videndum etiam si postquam
[011] dos semel rite fuerit constituta in rebus propriis vel alienis de consensu,
[012] ex aliqua conventione facta inter virum et uxorem constante matrimonio,
[013] augmentari possit in præiudicium vel ad29 damnum heredis. Et dicitur quod
[014] non, ut de itinere Willelmi de Ralegha in comitatu Middlesexiæ, assisa
[015] mortis antecessoris, si Johannes Blundus. Et unde videtur quod eadem
[016] ratione minui non debet in præiudicium uxoris. Facta autem30 constitutione
[017] dotis ut prædictum est, non poterit uxor in vita viri circa dotem constitutam
[018] nominatam quamvis certam aliquid disponere, cum inde liberum tenementum
[019] habere non possit ante assignationem, nec31 uxor viro contradicere
[020] poterit si velit dotem vendere vel alienare, quod si faceret, de iure dotem
[021] amittet. Quod si vir alienaverit, licet uxore32 invita, ipsa33 tamen post mortem
[022] viri regressum habebit versus quoscumque detentores. Sed si per iudicium
[023] vel concordiam ut prædictum est, vel propter delictum secundum quod
[024] inferius dicetur, uxor regressum non habebit.

Quod uxor vidua remanere debet in capitali mesuagio per quadraginta dies post mortem viri donec dos sua fuerit ei assignata.


[026] f.96] MORTUO viro confirmatur tunc primo dotis constitutio. Et si dos
[027] deliberata ei fuerit, statim fiat ei dotis assignatio sine aliqua difficultate, et
[028] nihil det pro dote sua vel maritagio vel hereditate sua quam maritus et
[029] ipsa tenuerunt1 die obitus ipsius2 mariti. Et maneat in capitali mesuagio
[030] mariti sui per quadraginta dies post obitum mariti, infra quos assignetur
[031] ei dos sua nisi prius fuerit ei assignata, vel nisi domus illa fuerit castrum:
[032] et de castro illo si3 decesserit,4 statim provideatur ei domus competens in
[033] qua possit honeste morari quousque dos sua ei assignetur, secundum quod



Notes

26. Om., MG, CM.

27. post, V, OB, MA; primo, OA, LA, OC, MB, CE, Y, MG, CM.

28. Om., OB, MA, MB.

29. Om., OB, MA, MB.

30. sic, V, OA, LA; (factum sit in, OC).

31. ut, CE, OB.

32-33. uxor in vita non potuit contradicere ipsa, V; ux. non in vita viri, MG; ux. in vita ipsa non contradixerit, OC; ux. in vita non ipsa, OB, MB; ux. in vita et ideo ipsa, MA.

1. Om., CE; tenuerint, OB, MB, MG.

2. Om., OB, MA, MB.

3. Om., MA, MG, CE.

4. discesserit, OA, CE; recesserit, V, MG, MA (corr.), Y (corr.).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College