Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 274  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] cit. Si autem invalidam, amittit, secundum quod videri poterit cum uxor
[002] ad probandum assensum producat vivam vocem et testes qui dicant quod
[003] maritus uxoris dotavit12 eam, et instrumentum similiter prolatum13 ad probationem
[004] dicat quod pater vel mater vel alius parens dotavit uxorem, cum
[005] dicere deberet eos præbuisse assensum. Et14 cum uxor præcise se tenuerit
[006] ad utramque, neutra valebit cum sint contrariæ, nisi sit qui dicat quod illam
[007] quæ utilis est sufficit tenere, et quod utile non vitiatur per inutile, et15 quia
[008] plus valet quod actum est quam quod scriptum, forte propter16 errorem scribentis,
[009] et benigna interpretatione posset ita instrumentum interpretari,
[010] quod ad hoc tantum valere debeat, quod antecessor constitutioni dotis factæ
[011] per heredem præbuit17 assensum, et propter simplicitatem contrahentium:
[012] secundum quod dicitur de laico præsentante ad ecclesiam, qui dicit in
[013] instrumento præsentationis quod dat tali clerico talem ecclesiam, sed incongrue,
[014] quia episcopus dat et laicus tantum præsentat. Ex benigna igitur
[015] interpretatione propter simplicitatem laicorum admittitur, quod18 non sit
[016] vacua præsentatio propter incongruam dictionem donationis, sed admittitur19
[017] donatio pro præsentatione. Dat tamen laicus advocationem ecclesiæ,
[018] licet ecclesiam dare20 non possit. Sed si cum advocationem dederit, dicat in
[019] instrumento donationis quod dat ecclesiam, valebit donatio advocationis
[020] ex benigna interpretatione propter simplicitatem. Et sic fit interpretatio
[021] f.95b] ab antiquis, quod cum laicus dicat Do ecclesiam, dat quidquid iuris
[022] habet in ecclesia tam in advocatione quam in præsentatione, benignæ enim
[023] faciendæ sunt interpretationes ut res magis valeat quam pereat. <Sed sine
[024] præiudicio melioris sententiæ videtur quod uterque dotem constituit, pater
[025] videlicet vel alius parens propter consensum, et vir propter nominationem
[026] dotis, quorum neutrum valet sine alio, nec unum sufficere possit per se.
[027] Unde si pater instrumentum confecerit super consensu21 ad probationem
[028] constitutionis, et uxor habuerit vivam vocem ad probationem nominationis,
[029] neutrum istorum erit alteri contrarium: et ideo bene simul stare possunt,
[030] et numquam valebit nominatio viri sine consensu parentis, nec e contrario,
[031] et sic uterque simul.> Poterit etiam vir dotare uxorem suam22 de rebus
[032] alienis paternis vel maternis, vel utriusque ipsorum,23 et alterius antecessoris
[033] per assensum et voluntatem ipsorum, eisdem modis quibus de rebus
[034] propriis, nominatim vel non nominatim, adquisitis et24 adquirendis, et de
[035] illis etiam sed nominatim et specialiter de quibus antecessores numquam
[036] fuerunt in seisina, dum tamen post tempus ad heredes sunt25 reversuræ,
[037] secundum quod superius dicitur in parte de dote alterius uxoris quæ in vita



Notes

12. dotaverit, OB, MA, MB, MG, Y, CM.

13. probatum, V, MA, LA, MG, CM.

14. et unde, V, OA, LA, OC.

15. Om., OB, MA, MB.

16. per, OB, MA, MB.

17. præbuerit, OA, LA.

18-19. Om., OB, MG, Y, CE.

20. Om., OB, MA, MB.

21. consensum, V, MG.

22. Om., OB, MA, MB.

23. istorum, MG, CM.

24. vel, V, MG, Y.

25. Om., MA; sint, OB, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College