Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 273  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] posset, et ipsa e contrario quod sic, et petit iudicium de recognitione per
[002] concordiam propter prædictum eventum dubium31 de iure proprio viri sui
[003] vel alieno. Quo casu si de iure petentis contra virum suum constiterit, non
[004] erit ad aliam probationem ulterius procedendum, sed uxor per hoc cadet
[005] a dotis petitione. Si autem de iure non constiterit, per patriam veritas
[006] inquiratur, hoc tamen adiecto quod videndum erit utrum vir qui ius alienum
[007] recognovit se defendere possit per exceptionem, et non defendit,32 sed
[008] gratis restituit, vel cum se33 defendere vellet et exceptionem34 opponeret,
[009] iudex perperam iudicando exceptionem propositam non admisit. In his vero
[010] f.95] casibus non cadit actio dotis, cum de huiusmodi ratio sit habenda.
[011] Poterit etiam constitui dos certa et nominata, et incerta et non nominata, in
[012] re aliena sicut in re propria. Ut si quis uxorem suam dotaverit de hereditate
[013] paterna vel materna in vita eorundem, dum tamen hoc fiat per assensum
[014] et voluntatem eorundem. Aliter autem, nisi de assensu et voluntatem
[015] eorundem extiterit, constitutio non valebit. Constare enim poterit multis
[016] modis per instrumentum et scripturam ubicumque factam, dum tamen probari
[017] possit quod parentes assensum præbuerunt,1 in qua scriptura non expedit
[018] si contineatur quod pater vel mater dotem constituerint, sed tantum2 ille
[019] qui duxit uxorem, cum alius dotem constituere non possit. Item per vivam
[020] vocem, ut si pater vel mater vel alius parens præsens ad ostium ecclesiæ,
[021] viva voce protestetur quod filius suus dotet uxorem de hereditate quam ipsi
[022] tenent, coram pluribus ad hoc vocatis, et quod voluntarium3 præbent ad hoc
[023] assensum. Et illud idem erit si alibi quam ad ostium ecclesiæ ante desponsationem,
[024] dum tamen hoc ante desponsationem vel in ipsa desponsatione
[025] revocatum non fuerit per dissensum: et licet de necessitate fieri debeat constitutio
[026] dotis, et modus constitutionis ad ostium ecclesiæ, non tamen necesse
[027] est omnino quod ad ostium ecclesiæ adhibeatur consensus.4 Valet5 enim sive6
[028] matrimonium præcedat sive subsequatur consensus,7 ac si valeret si fieret
[029] ad ostium ecclesiæ, dum tamen probari possit viva voce. Si autem uxor
[030] dotata ad probandum consensum instrumentum proferat in iudicio, quod
[031] vir sic dotaverit8 uxorem9 per assensum, sufficit illa probatio. Si autem per
[032] vivam vocem, sufficit quælibet illarum per se. Si autem utramque simul et
[033] conveniant, sufficit unam prosequi et probare. Si autem contrariæ fuerint,
[034] unam illarum poterit eligere ab initio, et una electa, ad aliam recurrere non
[035] poterit cui per electionem renuntiavit. Et unde10 si11 validam elegerit, suffi-



Notes

31. Om., OB, MA, MB.

32. defendidit, OB, MB.

33. Om., OB, MA.

34. per exceptionem, V, MG.

1. præbuerint, OB, OC, MG.

2. tamen, V, MG, OC.

3. voluntatem, OB, MA, MB.

4. assensus, MG, CM (corr.); consensus non est necesse, OB, MA, Y (assensus).

6. si, OB, MA, CE, MG, CM; enim consensus sive, OA.

5-7. Om., MB.

8. dotavit, OB, MA, MB.

9. uxorem suam, CE, MG, Y, CM.

10. Om., OB, MA.

10-11. Om., MB.

10-11. Om., MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College