Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 272  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] constitutio cum certa esse debeat, et sic constituta incerta sit, cum dependeat
[002] ex insidiis fortunæ, et bene esse poterit quod numquam faciet perquisitum.
[003] Et cum perquisitum non fecerit nec uxor esse debeat indotata,
[004] restringitur talis constitutio ad legitimam constitutionem tertiæ partis, vel
[005] dimidiæ, secundum diversam consuetudinem locorum et diversitatem tenementorum.
[006] Constitui etiam poterit dos in terris et tenementis quæ quis
[007] tenuerit in feodo sibi et heredibus suis, et non in his quæ tenentur ad terminum
[008] vitæ vel annorum: nec si ita tenuerit,20 quamvis in feodo, quod alius
[009] ius habeat ut21 rem evincere possit, quæ quidem si per iudicium evicta fuerit,
[010] licet uxor inde dotata sit, petitio dotis cessabit, quia per iudicium constabit
[011] manifeste quod vir suus non fuit seisitus inde in dominico, quamvis ut de
[012] feodo, non22 tamen ita in feodo,23 quod inde dotare possit uxorem. Et sic
[013] non poterit quis de iure alieno dotare uxorem suam cum effectu propter
[014] evictionem. Sed cum vir uxorem suam24 dotaverit de certa re, et alius eandem
[015] rem petierit, et vir ante iudicium illam ei25 per concordiam recognoverit
[016] et reddiderit, nihilominus post mortem viri integra erit26 exactio dotis
[017] si uxor dotem petierit: secundum quosdam qui ducti sunt hac ratione, quod
[018] vir potest adeo bene remittere ius proprium sicut alienum, et in hoc dubio
[019] dotem obtinebit in quacumque recognitione et redditione per pacem. Sed
[020] dicunt alii quod adeo bene potest recognoscere ius alienum sicut ius27 proprium,
[021] licet iudicium non intervenerit. Et quo casu cum uxor dotem petierit
[022] de re recognita, et excipiatur28 contra eam quod dotem habere non debeat,
[023] eo quod vir suus die quo eam desponsavit non fuit inde seisitus ita in dominico,
[024] et ita in feodo quod eam inde dotare posset, et ipsa e contrario dicat
[025] quod sic, videtur et verum est, cum per negationem efficiatur res dubia,
[026] quod locus sit inquisitioni, non obstante recognitione et concordia, secundum
[027] quod videri poterit per exemplum. Esto quod aliquis29 alium feoffaverit
[028] de aliqua terra, et mortuo feoffato herede infra ætatem relicto, deveniat
[029] custodia terræ et heredis in manus domini capitalis, qui durante
[030] custodia alium feoffaverit de eadem terra, qui ducendo uxorem ei inde
[031] dotem constituerit: cum autem heres ad ætatem pervenerit, impetret assisam
[032] novæ disseisinæ vel mortis antecessoris vel breve de ingressu vel de recto
[033] versus tenentem: tenens, sive warantum vocaverit sive non, ante iudicium,
[034] cum de iure constiterit, vel forte etsi non constiterit, ius petenti30 recognoscit
[035] et ei reddit seisinam et decedit: uxor eius petit dotem: obicitur ei quod
[036] vir non fuit ita seisitus in dominico, et ita in feodo quod eam inde dotare



Notes

20. tenuit, OB, MB, CE, Y, MG, CM.

21. quod, OB, MA, MB, MG, Y, CM.

22-23. Om., OB, MA, MB.

24. Om., OA, LA, OC.

25. Om., OA, MG, CM, (+ Y); rem, MB.

26. Om., OB, MA, MB.

27. Om., V, OA, OC, MB.

28. excipiatur, V, OA, LA, OC, MC, CM; excipitur, OB, MA, MB, MG, CE, Y.

29. quis, V, OA, LA, OC, MC.

30. petendi, OB, MA, MB, MG, Y, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College