Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 271  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] dotis cum esse non debeat indotata, ad tenentem tamen post mortem suam
[002] immediate reversura. Non nominata vero dici poterit dos et3 incerta, ubi
[003] quis uxorem suam dotaverit in generali de omnibus terris et tenementis in
[004] tertia parte adquisitis et adquirendis. Item sicut poterit quis dotare uxorem
[005] suam in certis terris et nominatis, ita poterit eam dotare in certa summa
[006] pecuniæ, sive terras habuerit4 sive non, ut si burgensis fuerit maxime, sive
[007] tenuras habuerit exteriores sive non, sive alius tenens exterior. Et quo casu
[008] cum uxor semel contenta se tenuerit de summa illa pro5 dote sua, nihil
[009] amplius petere poterit nomine dotis de aliis catallis vel6 tenementis quam
[010] fuerit ei constitutum. Et unde si nomine dotis aliquid petat de catallis
[011] audiri non debet, quia ea ratione quod consequi debet plenarie dotem suam
[012] quam diu7 fuerit unicus obolus, vel quatenus catalla viri sufficiant, ea
[013] ratione si plus ibi fuerit nihil ulterius consequetur: et sicut vult esse in
[014] lucro quatenus catalla sufficiant, ita esse debet in damno in catallis quæ
[015] excedunt: ex alia tamen causa quam ex causa dotis, sicut ex causa testamentaria
[016] vel ex consuetudine approbata ulterius petere poterit, si forte
[017] vir aliquid ei reliquerit in testamento ultra dotem nominatam vel non nominatam,
[018] certam vel incertam. Item et sicut poterit constitui dos in pecunia
[019] numerata, ita poterit in rebus quæ consistunt in pondere et mensura,8 tam
[020] in liquido quam in solido, et sicut in isto vel9 in illo, ita et in utroque. Item
[021] constitui poterit dos ab uno viro tam pluribus uxoribus quam uni, in vita
[022] omnium vel successive cum decesserint, vel10 ex quacumque causa celebrato
[023] divortio, in eodem regno vel eadem11 provincia vel diversis. Sed una illarum
[024] aliis præferetur12 in dotis petitione, probato in foro ecclesiastico quæ illarum
[025] sit uxor legitima, vel si difficilis sit probatio vel deficiat omnino, tunc
[026] erit illa præferenda quæ in possessione viri extiterit tempore mortis viri.13
[027] Si autem cum quis14 uxorem habuerit et15 legitimam, aliam superinduxerit
[028] et16 illegitimam vel plures, legitima præferetur. Si autem nulla ex pluribus
[029] in possessione extiterit, nec quæ illarum legitima extiterit constare possit,
[030] tunc nulla illarum obtinebit pro defectu probationis. Item si uxor una17
[031] pluribus nupserit in vita omnium, cum decesserint ab omnibus dotem non
[032] obtinebit, cum omnium uxor legitima esse non possit simul et semel, sed
[033] unius, licet successive secundum quod inferius dicetur18 in actione de dote. Si
[034] quis sub spe perquirendorum uxorem suam dotaverit de omnibus terris et
[035] f.94b] tenementis quas19 tenuerit die desponsationis, non valet talis dotis



Notes

3. Om., OB, MA, MB, CE, Y, MG, MC.

4. habuerit et tenementa, V, OA, LA, MC.

5. de, OB, MA, MB.

6. et, V, MG.

7. diu ibi, V, OA, LA, OC, MC.

8. mensura et, OA, OC, LA (mensuris).

9. et, MG, CM; casu vel, OB, MA, MB.

10. Om., OB, MA, MB.

11. in eadem, MG, Y, CM.

12. præfertur, OB, MA, MB.

13-14. viri cum quis autem, OB, MA, MB, MG, Y, CM.

15. Om., MG, CM.

16. Om., OA, LA, MC, OC (illiberimam).

17. una ex, OB, MA, MB, CE, Y, CM, MC.

18. Om., CE, MG, Y, OB; habetur, MB.

19. quæ, V, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College