Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 270  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] dam castro in Hibernia, ubi comitissa dotata fuit de toto manerio sine
[002] aliqua exceptione, quod fuit caput baroniæ. Poterit etiam33 uxor dotari
[003] nominatim sub condicione vel sine. Sine,34 ut si dicat vir uxori quod dotat
[004] eam de tali manerio cum pertinentiis. Quo casu, si sufficiat ad dotem pro
[005] tertia parte totius hereditatis viri sui, tenere se debet contentam, et omnes
[006] pertinentiæ ad ipsam pertinent in advocationibus et collationibus ecclesiarum,
[007] in custodibus et releviis et maritagiis et omnibus aliis rebus, cum inde
[008] nihil specialiter excipiatur. Excipitur quandoque multipliciter secundum
[009] quod inferius dicetur. Si autem ibi minus fuerit35 quam quod36 sufficere
[010] possit ad dotem, et in constitutione dotis se tenuerit contentam, plus petere
[011] non poterit in assignatione. Si autem plus, superfluum tollitur per admensurationem,
[012] et uterque modus duci poterit in condicionem. Ut si quis ita
[013] dotaverit uxorem suam de aliquo scilicet37 manerio integre,38 et sic dicat:
[014] et si illud sufficiat pro dote, sic ei remaneat integre39 et sine contentione.40
[015] Si autem ibi minus fuerit, id quod defuerit perficiatur ei in aliquo41 certo
[016] et competenti loco. Si autem plus ibi fuerit, facta extensione et rationabili
[017] appretiatione quod illud superfluum restituatur heredi. Et re vera qualiscumque
[018] fuerit dotis constitutio, semper erit modus constitutionis observandus
[019] et sequendus, dum tamen legitima sit constitutio et non contra legem
[020] terræ. Et cum uxor sic dotata fuerit nominatim de quacumque certa re in
[021] ipsa constitutione dotis, statim incipit habere ius in ipsa42 re nominata. Ita
[022] quod si vir eam constante matrimonio ex quacumque causa ad alium transtulerit,
[023] uxor post mortem viri habebit versus quemcumque tenentem repe-
[024] f.94] titionem. Et cum per actionem de dote petierit, et tenens heredem
[025] vocaverit ad warantum et1 ipse warantizaverit, uxor recuperabit ipsam
[026] rem, et tenens de waranto suo excambium ad valentiam, quod quidem esse
[027] non debet si dotata fuerit de re incerta, sicut de tertia parte rerum adquirendarum
[028] vel adquisitarum. Sed e contrario, scilicet si res fuerit a viro alienata
[029] constante matrimonio et ipsa petat tertiam partem versus tenentem
[030] cum heres warantizaverit, tenens retinebit id quod tenet, et uxor recuperabit
[031] ad valentiam de herede si heres habeat unde. Si autem non, ipsa recuperabit
[032] quod petit, et tenens de excambio expectet tempora meliora versus
[033] heredem, donec ad ipsum aliquid pervenerit de hereditate: et si ad ipsum
[034] aliquid pervenerit, tunc habeat uxor de hereditate excambium et tenens
[035] rehabeat tenementum suum. Si autem nihil de hereditate in vita uxoris pervenerit
[036] ad heredem, tunc remaneat2 terra illa ei ad vitam suam nomine



Notes

33. enim, MG, CM.

34. Om., V, CE, OC, MA, MG, CM.

35. Om., OB, MA, MB.

36. Om., CE, MG.

37. Om., V; ita scilicet de aliquo, OA.

38. integro, OB, MB, MG, Y, CM; (--integre, MA).

39. integra, MG, CM.

40. condicione, OB, MA, MB, MG; contradictione et contentione, CM.

41. alio, OA, LA, MC.

42. Om., V, OA, LA, OC, MC.

1. Om., OA, LA, OC, MC.

2. remanebit, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College