Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 269  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] constitutionis. Item17 ab initio constitui18 poterit dos in re certa et nominata,
[002] et19 re incerta20 et non nominata. In re certa et nominata,21 sicut de
[003] aliquo manerio certo de cuiuscumque feodo extiterit, cum vir plura tenementa
[004] teneat de diversis feodis et22 diversis dominis capitalibus, quia secundum
[005] quod prædictum est, in electione viri est23 de cuius feodo velit uxorem
[006] suam nominatim dotare, dum tamen manerium illud non sit caput baroniæ,
[007] si plura alia maneria habuerit quæ non sunt24 capita baroniæ, quia
[008] manerium quod est caput baroniæ integre remanebit heredi et waranto de
[009] dote sua, cum inde dotari non debeat, si de aliis terris consequi possit25
[010] dotem suam. Et de hac materia inveniri poterit de termino Sanctæ Trinitatis
[011] anno regis26 Henrici quarto, comitatu Norhamtoniæ, de Theobaldo de
[012] Lascelles. Et si plura maneria sint in hereditate quæ sint capita baroniæ,
[013] f.93b] tunc quod de uno manerio tali dictum est fiat de pluribus, dum
[014] tamen uxor alibi dotem consequi possit. Quod si non possit, oportet de
[015] necessitate quod aliter fiat, cum necessitas sub lege non contineatur, quia
[016] quod alias non est licitum necessitas licitum facit. Sed quod dicitur de
[017] baronia non est observandum in vavassoria vel aliis minoribus feodis quam
[018] baronia, quia caput non habent27 sicut28 baronia. Et quod dicitur de baronia
[019] et barone servari debet in comitatu et comite, sive castrum ibi fuerit sive
[020] non. Cum autem possit uxor dotem nominatam alibi consequi quam de
[021] manerio quod est caput baroniæ, et ei petenti dotem de tali manerio respondeatur
[022] quod dotem inde habere non debeat prædicta ratione, et ipsa
[023] e contra dicat, quod aliquis antecessor heredis dotavit uxorem suam de tali
[024] manerio, triplicari poterit ex parte heredis, quod hoc non fuit de iure, immo
[025] de ignorantia heredis vel gratuita permissione, quod quidem imposterum
[026] trahi non debet in29 exemplum. Si autem omnia maneria sint capita baroniæ
[027] et teneantur in capite de rege, nec sit alia terra quæ sufficiat ad dotem,
[028] dotari30 poterit ex tali manerio, salvo tamen heredi castro si ibi fuerit, vel
[029] capitali mesuagio si non castrum. Sed31 quoniam quandoque32 onerosa est
[030] custodia castri vel capitalis mesuagii sine tenente heredi, cum uxor dotata
[031] sit de tali manerio sine exceptione, dissimulatur quandoque uxori seisina
[032] castri propter onus, dum tamen restituatur regi tempore guerræ vel alterius
[033] necessitatis, si voluerit et cum voluerit: secundum quod factum fuit
[034] de comitissa Lincolniæ quæ fuit uxor Walteri comitis marescalli, de quo-



Notes

17-18. item constitui, OA, LA, OC.

20. non certa, CE, Y, MG.

19-21. Om., OB, MA, MB.

22. et de, LA, MG, MC.

23. erit, V, OA, LA, OC, MC.

24. sint, OA, V; om., OB, MB.

25. posset, OB, MA, MB.

26. regni regis, OC, MG.

27. habet, OB, MA, MB, MG, Y, CM.

28. Om., OB, MA, MB, MG, Y.

29. ad, OA, LA, OC, MC; ut, MG.

30. dotari, OA, LA, MC, CM, OC (d. d. autem p.); dari, OB, MA, MB, MG, CE, Y.

31-32. sed quoniam quandoque, V, OA, LA, OC, MC; sed quandoque, OB, CE, MG, Y, CM; sed ubi, MA; quandoque, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College