Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 26  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] in quibus homines petant veniam suorum peccatorum. Expedit enim esse
[002] sacerdotes, a quibus de peccatis nostris pœnitentiam accipiamus, et qui
[003] orent pro nobis et dei nobis adiutorium adquirant52 et providentiam. Expedit
[004] etiam53 magistratus rei publicæ constitui, quia per54 eos qui iuri dicendo
[005] præsunt55 effectus rei accipitur. Parum est enim ius in civitate esse nisi sint
[006] qui possint iura regere.56

Quid sit ius privatum.


[008] IUS autem privatum est quod ad singulorum pertinet utilitatem principaliter,
[009] et secundario pertinet ad rem publicam, unde dicitur: Expedit quidem
[010] rei publicæ ne quis re sua male utatur. Et sic vice versa57 quod rei publicæ
[011] principaliter interest quod sic secundario respiciat utilitatem singulorum.
[012] Est etiam58 huiusmodi ius privatum tripertite collectum aut ex naturalibus
[013] præceptis aut gentium aut civilibus.
[014] Dictum est supra de iure publico et privato. Nunc autem dicendum59
[015] quid sit ius naturale, vel gentium, vel civile, quod dici poterit consuetudo
[016] quandoque. Et cui et quando60 per consuetudinem vel per constitutionem
[017] principis derogetur, in sequentibus dicendum61 est.62

Quid sit ius naturale.


[019] IUS autem naturale pluribus modis dicitur. Primus63 est ut dicatur a natura
[020] animati motus quidam64 instinctus proveniens, quo singula animalia ad
[021] aliquid faciendum inducuntur, et unde dicitur sic: Ius naturale est quod
[022] natura, id est ipse deus, docuit omnia animalia. Et ita est istud nomen quod
[023] accusativi casus, et hoc nomen natura erit casus65 nominativi. Vel dici
[024] poterit quod nomen illud quod sit nominativi casus, ut dicatur sic, videlicet:
[025] Ius naturale, quod docuit omnia animalia natura, id est per instinctum
[026] naturæ. Et ita hoc nomen natura erit casus ablativi. Et hoc est quod dicitur,
[027] primi motus non sunt in nostra potestate, secundi66 vero sunt. Et ideo si
[028] res procedat in delectationem et oblectamentum tantum et non ulterius,
[029] veniale tantum contrahitur peccatum. Si autem67 ulterius progrediatur ad
[030] aliquid componendum, ut exerceat quis quod turpiter cogitavit, tunc dicetur
[031] tertius motus et mortale contrahere68 peccatum. Est et69 illud notan-
[032] f.4] dum, quod qua ratione iustitia est voluntas, habito respectu ad rationalia1
[033] tantum, eadem ratione dicitur ius naturale motus, habito respectu



Notes

52. adquirent, P, CM.

53. enim, MA, OB.

54. secundum, MG, CM.

55. possunt, OB, CM.

56. regere, OC, HA, MG, CM, P, Azo; gerere, OA, OB, MA, MB, CE, LA, Y, HB, MC.

57-58. versa publice singulorum. et etiam, MG, CM.

59. dicendum est, MB, MG, P, HA.

60. cui et quomodo, MB; quomodo et cui et quando, V.

62. Om., OA, MB, CE, LA, MC.

61-62. Om., OB.

63. primo, MG, CM.

64. Om., OB; quidem, P, HA; quod, MB.

65. Om., MG, CM.

66. si, MG, CM.

67. Om., MG, CM.

68. Om., MG, CM; contrahitur, Y, CE; contrahi, OC; contrahit, MA.

69. etiam, OC, Y, P, HA.

1. rationabilia, V, MA, P, Y, OC, HA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College