Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 268  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] f.93] pressa. In secundo vero casu non est pura, sed dependens quousque
[002] extiterit condicio vel deficiat. Item constitui potest dos rationabiliter secundum
[003] quod prædictum est, et non ultra tertiam partem, quia in maiori quantitate
[004] quam in tertia parte constitui non potest. Potest1 tamen in minori
[005] dum tamen uxor in constitutione se teneat contentam. Si tamen ulterius
[006] quam rationabiliter constituatur, cum fuerit assignata, id quod excedit per
[007] admensurationem revocabitur, si capitalis dominus vel alius ab herede
[008] dotem assignaverit. Secus autem erit si heres hoc fecerit sciens et prudens.
[009] Et hæc quæ dicta sunt de tertia parte vera sunt de feodo militari, nisi aliter
[010] observetur de aliqua consuetudine speciali, vel nisi2 terra teneatur in socagio
[011] ubi diversimode fit dotis constitutio, vel in gavelkinde,3 vel si socagium
[012] adiungatur feodo militari. Et de hac materia habetis de termino Paschæ
[013] anno regis Henrici quinto decimo, comitatu Cantebrigiæ. Item constitui
[014] potest dos non tantum in terris4 et tenementis perquisitis,5 sed etiam perquirendis,
[015] si perquisita fuerint vel acciderint in vita viri, ut de termino
[016] Paschæ anno regis Henrici septimo, comitatu Somersetiæ, de Emma quæ
[017] fuit uxor Willelmi Dacy. Et licet vir ius habuerit in terris perquirendis,
[018] cessat dotis petitio nisi in vita viri fuerint perquisitæ, quamvis post mortem
[019] viri acciderint vel6 perquisitæ7 fuerint: quia de eo de quo vir numquam seisinam
[020] habuit non potest dos peti, nisi ita esset quod dos constitueretur in aliquo
[021] tenemento quod post mortem tenentis esset ad virum reversurum. Quod
[022] si dos ita constituta fuerit, sive revertatur in vita viri sive8 post mortem,
[023] erit locus petitioni dotis, ut videri poterit: si constituatur dos in tenemento
[024] quod alia uxor tenuerit in dotem, si9 in vita uxoris dotatæ acciderit, quamvis
[025] non in vita viri, recuperabit eam uxor ut dotem suam si inde10 sectam
[026] habuerit11 sufficientem propter constitutionem dotis specificatam, quod
[027] quidem aliter esset nisi esset specificata. Et de hac materia habetis12 de
[028] termino Sancti Hillarii anno regis Henrici quarto decimo, comitatu
[029] Norhamtoniæ, de Christiana quæ fuit uxor Walteri, quæ13 recuperavit
[030] quamvis vir suus inde seisinam non haberet dum vixit. Et cum uxor sic
[031] dotata fuerit de re quam alius tenet, et quæ post mortem tenentis reverti
[032] debeat ad heredem warantum de dote sua, videndum si14 expectare debeat
[033] mortem15 tenentis antequam dotem habeat, vel si ei16 debeat assignari ad
[034] valentiam in tenantia, quousque dos sic nominata ei fuerit deliberata. Et
[035] videtur quod expectare debeat nisi aliter specialiter convenerit ab initio



Notes

1. poterit, OB, MA, MB.

2. ubi, LA, MC.

3. gavelekinde, gavelinkinde, gavelikinde, galielikende, kavelkinde, MSS. var.

4-5. terris tenementis perquisitis, OA, OC; terr. ten. et perq., OB, MA, MB, CE, Y, CM, MC; terr. et ten. et perq., MG.

6. et, OB, MA, MB, CE, CM, Y, MG.

7. perquisita, V, OA, OC, LA (fuerit).

8. vel, OA, LA, MC, OC, CE.

9. Om., OB, MA, MB.

10. Om., MG, Y.

11. habeat, MG, Y, CM.

12. Om., OA, OB, MC; inveniri poterit, MA; invenitur, MB.

13. et quæ, OA, LA, OC, MC.

14. est igitur si, MG; igitur si, CM, Y.

15-16. mortem antequam dotem recipiat vel habeat vel ei, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College