[001] ratione, sed non si tantum fiat separatio tori. Item heres quandoque lucratur [002] dotem post mortem viri, cum fuerit assignata ex consuetudine civitatum [003] et comitatum, sicut in Cantia et Londonia et Lincolnia et alibi. Et [004] sciendum quod maritagium ob causam matrimonii semper remanet mulieri [005] et heredibus suis, si heredes habuerit. Si autem non, revertitur20 pro [006] defectum heredum. Et eodem modo dos parapharnalis heredibus quibuscumque.>
De qua re.
[008] DE qua re? Et sciendum quod si vir terras habuerit et tenementa, dotare [009] poterit uxorem suam, dum tamen modum non excedat, de quacumque terra [010] voluerit et de cuiuscumque feodo extiterit, quamvis per21 hoc auferat [011] domino capitali custodiam feodi sui, cum uxor dotem obtinuerit: damnum [012] quidem ei facit sed nullam iniuriam, cum si custodiam non habuerit, sufficiat [013] ei relevium. Et de hac materia inveniri poterit de termino Paschæ anno [014] regis Henrici duodecimo, comitatu Lincolniæ, de Idonea quæ fuit uxor [015] Nicholai Burdet.22 Item de terris et tenementis propriis quæ tenuerit23 in [016] feodo sibi et heredibus suis, et non24 ad terminum vitæ vel annorum, sive [017] illa tenuerit vir ex causa successionis vel perquisiti, vel alio quocumque [018] modo: et unde si feoffatus fuerit pure et25 sine aliqua condicione sibi et [019] heredibus suis,26 certis et27 expressis28 vel indeterminatis, quamvis tales [020] heredes non habuerit, sive bastardus fuerit sive legitimus, vel si tales heredes [021] habuerit et defecerint, ita quod terra29 reverti debeat ad donatorem per [022] condicionem tacitam vel expressam, uxor dotem obtinebit: quia pura est [023] donatio ab initio, et puram feoffamentum, quamvis per condicionem tacitam [024] vel expressam dissolutum. Si autem ita facta esset donatio, ut si dicatur, [025] Do tibi tantum30 terræ,31 nulla facta mentione de heredibus, ista donatio [026] se non extendit ad heredes nisi tantum ad vitam donatarii, et quia non [027] in feodo nisi ad vitam, ideo cessat dotis petitio. Si autem adiciat in donatione [028] ita,32 Do33 tibi et heredibus tuis si heredes habueris tales, vel de tali [029] uxore, ista donatio non est ab initio perfecta, sed dependet ex insidiis fortunæ, [030] nec erit perfecta antequam existat condicio, quod heredes habuerit [031] tales vel de tali uxore, quæ si defecerit, non erit ibi feodum sed tantum [032] liberum tenementum ad34 vitam,35 et ita cessabit dotis petitio. Si autem [033] tales heredes habuerit vel de tali uxore, quamvis defecerint, statim incipit [034] esse feodum et donatio perfecta, et competit uxori petitio dotis. In primo [035] autem36 casu est donatio pura, sed resolvitur sub condicione tacita vel ex-