Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 266  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] infra ætatem moriatur, uxor sua sive infra ætatem fuerit sive non dotem
[002] obtinebit. De hac materia inveniri poterit de termino Paschæ anno regis7
[003] Henrici nono, comitatu Devoniæ, de Sarra quæ fuit uxor Willelmi Burnel.

Item quando et ubi.


[005] QUANDO? Et sciendum quod ante desponsationem in initio contractus.
[006] Ubi? Et sciendum quod in facie ecclesiæ et ad ostium ecclesiæ. Non
[007] enim valet constitutio facta in lecto mortali8 vel in camera, vel alibi ubi
[008] clandestina fuerint coniugia, quia si non9 valeant clandestina coniugia heredibus
[009] quoad successionem, numquam valebunt uxoribus quoad dotis exactionem.
[010] Oportet igitur quod constitutio dotis sit facta publice, et cum
[011] solemnitate ad ostium ecclesiæ: et ubi nullum omnino matrimonium, ibi
[012] nulla dos. Igitur videtur a contrario sensu ubi matrimonium, ibi dos, quod
[013] quidem verum est si matrimonium in facie ecclesiæ contrahatur. Et ad
[014] ostium ecclesiæ fiat dotis constitutio inter quascumque personas consanguinitate
[015] vel affinitate coniunctas, vel etiam extraneas, dum tamen matrimonium
[016] in vita contrahentium accusatum non fuerit nec10 dissolutum. Si
[017] autem11 accusatum et dissolutum quacumque ratione, desinit esse dos cum
[018] deficiat matrimonium, et desinit esse dotis exactio. Nec debet aliquis ratione
[019] unius viri in dotis petitione duabus uxoribus respondere.

De duabus speciebus dotis.


[021] <ET dotis species sunt duæ, alia profectitia,12 alia adventitia. Profectitia13
[022] dici poterit quæ data a patre vel matre vel alio parente in ipso contractu
[023] pro filia maritanda, et terra sic data dici poterit maritagium et patrimonium
[024] mulieris, et aliquando cadit in partem inter coheredes feminas, si
[025] talis partem habere voluerit hereditatis ut supra. Et non dicitur pura donatio
[026] facta sine causa matrimonii. Item adventitia dos dici poterit maritagium
[027] f.92b] quod ab aliis datur quam a14 patre vel matre,15 sive parens sit vel
[028] extraneus. Item est dos parapharna, quæ fit iuxta dotem vel præter, etiam
[029] ante matrimonium et constante matrimonio, ut si fiat viro et uxori simul,
[030] vel uxori per se. Et talis non cadit in partem, licet facta fuerit a parentibus,
[031] quia pura est et non ob causam matrimonii ut supra. Item fit donatio
[032] propter nuptias, quod sponsus dat sponsæ ad ostium ecclesiæ, et de qua hic
[033] agitur die desponsationis. Et hoc proprie dicitur dos mulieris secundum
[034] consuetudinem Anglicanam,16 et talem dotem17 lucratur vir uxore præmortua,
[035] et uxori remanet18 ad vitam viro præmortuo, et sic lucratur vir
[036] dotem uxore præmortua. Item lucratur vir quandoque dotem ex lege in
[037] vita mulieris, cum celebratum fuerit19 inter eos divortium quacumque



Notes

7. regni regis, MSS. var.

8. sic, MSS.; maritali?

9. Om., LA.

10. Om., OB, MA, MB.

11. tamen, V, OA, LA, OC.

12-13. perfectita . . . perfectitia, OB, CE, CM.

14. Om., OA, MG, Y, CM.

15. a matre, CE, MC.

16. Angliæ, OC; Angl., MSS. var.

17. Om., OB, MA, MB.

18. remaneat, OA, CM.

19. fuit, V, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College