Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 265  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] perceptum fuerit, convertatur in commodum ipsius qui infra ætatem fuerit,
[002] secundum dispositionem et provisionem parentum contra dedecus ei factum.
[003] Si autem fuerit quatuordecim annorum et ultra, quod consentire possit,
[004] et tali maritagio consenserit, nulla pœna subsequatur. Si quis heres
[005] cuiuscumque ætatis fuerit pro domino suo se maritare noluerit, non compellatur
[006] hoc facere contra voluntatem suam. Sed cum ad ætatem pervenerit,
[007] domino suo satisfaciat de tanto quantum dominus suus percipere43 posset44
[008] ab aliquo pro maritagio antequam terram suam recipiat, et sive voluerit se
[009] maritare sive non prædictus heres, quia maritagium eius qui fuerit infra
[010] ætatem mero iure pertinet ad dominum feodi.

De donationibus propter nuptias ob causam dotis et de constitutione dotis.


[012] f.92] QUONIAM utile est mulieres esse dotatas multis de causis, adquiruntur
[013] enim eis cum fuerint maritandæ rerum dominia ex causa donationis,
[014] ut cum femina fuerit maritanda, fit ei donatio a viro suo multis modis
[015] propter nuptias de re propria viri, vel de re patris vel matris, fratris vel
[016] sororis, vel alterius amici, de eorum consensu et voluntate: quæ quidem
[017] donatio dicitur dos, et quæ quidem perfecta esse non potest ante mortem
[018] viri, nec quamvis in vita viri possit constitui, tamen ante mortem suam non
[019] poterit assignari. Imprimis igitur videndum1 quid sit dos, et quæ sit dos
[020] rationabilis, et quis possit dotem constituere, et cui. Item quando, et ubi,
[021] et de qua re, et quantum. Item quis possit dotem assignare, et quando, et
[022] infra quod tempus, et ubi assignetur, quæ competat actio mulieri ad dotem
[023] suam consequendam.

Quid sit dos.


[025] ET sciendum quod dos est id quod liber homo dat sponsæ suæ2 ad ostium
[026] ecclesiæ propter onus matrimonii et nuptias futuras, ad3 sustentationem
[027] uxoris et4 educationem liberorum cum fuerint procreati, si vir præmoriatur.

Quid sit rationabilis dos.


[029] RATIONABILIS autem5 dos est cuiuslibet mulieris de quocumque tenemento
[030] tertia pars omnium terrarum et tenementorum quæ vir suus tenuit in
[031] dominico suo, et ita in feodo quod eam inde dotare poterit die quo eam
[032] desponsavit.6

Quis possit dotem constituere.


[034] ITEM quis possit dotem constituere? Et sciendum quod tam minor quam
[035] maior masculus. Cui? Uxori tam maiori quam minori. Poterit enim ille qui
[036] infra ætatem est uxorem suam dotare quamvis existentem infra ætatem,
[037] dum tamen possit dotem promereri, et virum sustinere, et quamvis vir



Notes

43. recipere, OB, MA, MB.

44. possit, MA, CM, OC.

1. videndum est, MG, CM.

2. Om., OA, MG, (+ Y).

3. et ad, OB, MB, CM.

4. et ad, OB, MA, MB, CM.

5. Om., MG, Y.

6. desponsaverit, Y, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College