Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 264  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] vel alius ad quem non pertinuerit et ius non habuerit, vel si ius habuerit,
[002] f.91b] alius maius ius habet, facit domino capitali præiudicium, ad quem
[003] mero iure pertinuerit maritagium, cum illud sit ei deliberatum, cum emptor
[004] nullam seisinam habuerit veram in vita venditoris propter non usum, nec
[005] poterit in hoc casu heredem vocare ad warantum. Si autem heredes cum29
[006] sint sub potestate parentum sine consensu eorum se maritaverint, propter
[007] hoc non sunt exheredandi, licet aliter quodammodo puniendi si parentes
[008] voluerint. Si autem cum30 heredes in potestatem31 dominorum devenerint
[009] non maritati, ipsi domini capitales vendiderint maritagium cum ius habuerint,
[010] licet alius32 plus iuris, et ille qui plus iuris habuerit petierit ab emptore
[011] maritagium et custodiam heredis: in hoc casu erit venditor vocandus ad
[012] warantum. Et quod dicitur de uno emptore, dici poterit de pluribus si
[013] maritagium venditum sit pluribus de manu in manum.

Provisio si quis heredem subtraxerit.


[015] PROVISIO de communi consilio facta de heredibus infra ætatem existentibus,
[016] si dum fuerint infra ætatem per malitiam abducti fuerint,33 et detenti34 per
[017] parentes a custodia dominorum, quod si laicus inde convictus fuerit quod
[018] puerum abduxerit et maritaverit absque licentia domini capitalis, reddat35
[019] custodi3836 valorem maritagii, et corpus pro delicto tradatur per37ballivos
[020] prisonæ, quousque custodi emendaverit delictum, et quousque domino regi
[021] satisfecerit de transgressione illa. Et hoc intellegatur39 de heredibus infra
[022] quatuordecim annos existentibus. De heredibus autem qui sunt quatuordecim
[023] annorum et ultra usque ad plenam ætatem, si se maritaverint sine licentia
[024] dominorum ut eis auferant maritagium suum, et dominus capitalis talis
[025] heredis obtulerit ei rationabile maritagium, ubi non disparagetur et quod
[026] recusare non deberet,40 dominus suus tunc teneat terram eius ultra terminum
[027] ætatis suæ, scilicet unius et vicesimi anni, per quod tempus percipere41
[028] possit duplicem valorem maritagii secundum æstimationem legalium
[029] hominum, vel secundum quod ei prius pro eodem maritagio oblatum fuerit
[030] sine fraude et malitia, vel secundum quod probari poterit in curia domini
[031] regis. De dominis autem capitalibus custodibus, si illos maritaverint quos
[032] habent42 in custodia villanis vel aliis sicut burgensibus ubi disparagentur,
[033] si tales heres infra ætatem quatuordecim annorum, vel talis ætatis extiterit
[034] quod non possit consentire, tunc si parentes conquerantur, dominus ille
[035] amittet custodiam usque ad ætatem heredis, et omne commodum quod inde



Notes

29. Om., MG, CM (s. in p.), Y (+ cum).

30. Om., OB, MA, MB.

31. potestate, V, MA, LA, OC.

32. Om., OB, MA, MB.

33-34. Om., OB, MA, MB.

35. restituat aliter reddat, CE; restituat alias reddat, OB, MA, MB, MC.

35-36. restituet per denti, MG; restituat vel (corr. al.) reddat, Y.

36. Om., OB, MA, MB, CE.

37-38. Om., OA, LA, OC.

39. intellegitur, OB, MA, MB, CM.

40. debet, CE, CM, Y, MG; debuit, OC.

41. recipere, OB, MA, MB, Y, CM (posset), MG (quod rec.).

42. habuerint, MA, MB; habuerit, OB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College