Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 263  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] fatores sibi partem hereditatis retinuerint,6 moriatur filius postnatus,
[002] herede suo infra ætatem existente, et ratione heredis antecessorum qui7
[003] feoffaverint,8 devenerit custodia terrarum heredis postnati in manus dominorum,9
[004] de maritagio heredis ipsius erit habenda ratio prioritatis, secundum
[005] quod ipse a patre et matre feoffatus fuit10 simul vel vicissim: quia si simul
[006] de pluribus feodis, ille capitalis dominus erit in maritagio præferendus, de
[007] cuius feodo antecessores feoffatores primo fuerunt11 feoffati. Si autem
[008] vicissim, tunc erit ille præferendus de cuius feodo pater et mater primum12
[009] fecerunt feoffamentum filio postnato.

Ad quem pertineat maritagium de socagio.


[011] DE socagio videndum ad quem pertineat maritagium. Et sciendum quod
[012] ad ipsum ad quem pertinebit13 custodia terrarum et tenementorum secundum
[013] diversam consuetudinem locorum, vel ad dominum capitalem, vel ad
[014] propinquiorem consanguineum qui nihil iuris clamare possit14 in hereditate
[015] propter suspicionem exheredationis, et ipsius consanguinei maxime ex
[016] cuius parte hereditas non descendit, vel qui aliquid iuris clamare possit in
[017] hereditate, vel qui heres esse possit totius vel pro parte. Et ideo non deberet15
[018] esse filia postnata in custodia primogenitæ vel mariti sui, si forte
[019] viro nupta fuerit. Et ideo si quis emerit custodiam terrarum et maritagium
[020] filiarum, et aliquam illarum16 duxerit in uxorem, statim oritur suspicio, et
[021] amittit custodiam corporis et maritagium aliarum ipso iure propter suspicionem.
[022] Et ideo pertinebit ad parentes ut17dictum est18 custodia corporis
[023] et maritagium. Esto etiam quod quis feoffatus fuerit de aliquo tenendi19
[024] in socagio20 primo, et postea de21 eodem vel ab alio tenendi per23 servitium
[025] militare, vel e contrario: videtur et2223 verum est quod ille præferendus est
[026] qui feoffavit per servitium militare propter privilegium militare. Et si
[027] feoffatus damnum incurrat per tale feoffamentum quoad maritagium, hoc
[028] sibi ipsis poterunt24 imputare. Sed25 cum26 heredes extiterint sub potestate
[029] parentum ad quos pertinuerit maritagium mero27 iure, parentes ipsorum
[030] maritagium heredum28 vendiderint, et ab emptore maritati non fuerint in
[031] vita venditoris, statim mortuo venditore ad dominum capitalem pertinebit
[032] maritagium. Et extunc si alius eum maritaverit, emptor, parens, extraneus,



Notes

6. retinuerunt, V, MA.

7. quæ, OA, OC.

8. feoffaverunt, V, CE, LA, OA, OC.

9. dominorum capitalium, V, MG, CM.

10. fuerit, LA, Y, MG.

11. fuerint, OC, Y, MG, CM.

12. primo, OB, MA, MB, MG, CM.

13. pertinet, V; pertineat, MG.

14. poterit, OB, CE, Y, MG, CM; poterunt, MA.

15. debent, OB, CM; debet, LA, OC, CE, Y, MA, MC.

16. istarum, MG, CM.

17-18. Om., OB, MA, MB.

19. tenendi in, OC, CE, CM; ten., MG, MA; tenente, MC; tenenti, OA, LA, Y, OB, MB; tenendum, V.

20. socagium, MSS. var.

21-23. postea de alio, MA.

21-22. de alio tenente vel de eodem per, OB, MB.

23. etiam quod, MG, CM.

24. poterit, OB, MA, MB, MG, OC.

25-26. si autem, OA, OC; si cum, LA, MC (corr. si), V.

27. mero, V, OA, LA, OC; ipso, OB, MA, MB, CE, CM, MG, Y, MC.

28. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College