[001] patre vel matre feoffatore præmortuis, herede non maritato, pertinebit [002] maritagium ad primum feoffatorem, nec mutatur ordo nec prioritas. Si [003] autem immediate de capitalibus dominis, adhuc illud idem observabitur, [004] dum tamen simul et semel et eodem tempore, quia si aliter esset, sciri non [005] posset quis ipsorum33 esset in maritagio præferendus. Si autem pater vel34 [006] mater non simul sed diversis temporibus feoffaverint heredem de diversis [007] feodis, tenendi de se vel de dominis capitalibus, et si dominis capitalibus, [008] tunc mutatur ordo primæ prioritatis, et tenet novus ordo novi feoffamenti. [009] Si autem de se et heredibus suis, adhuc tenet vetus ordo et prioritas, quæ [010] non mutatur quantum ad personas eorum per novum feoffamentum, et ad [011] eos35 pertinebit maritagium quamdiu vixerint. Illis autem36 præmortuis, [012] herede non maritato, cum heres ratione successionis antecessorum et non [013] feoffamenti sibi facti incipiat esse sub potestate capitalium dominorum, [014] reincipit esse primus ordo prioritatis qui mutatus fuit et alteratus per feoffamentum [015] heredis. Et quod dictum est de filio antenato et herede, locum [016] habet in filio postnato, si post feoffamentum suum contingat ipsum esse [017] heredem. Si autem non, teneat feoffamentum et maritagium inter ipsum [018] et warantum suum. Si autem pater vel mater partem hereditatis dederint [019] filio et heredi simul et semel vel successive, et partem retinuerint, quid iuris [020] esse debeat de maritagio habendo satis elici poterit ex præmissis. Item si [021] pater et mater hereditatem habentes simul vel successive heredem feoffa- [022] f.91] verint vel filium postnatum de utraque hereditate, et aliquid retinuerint, [023] mortuo tam patre quam matre, filio infra ætatem existente et [024] non maritato, erit illud quod retentum est primum feoffamentum, cum [025] heres in manus1 dominorum devenerit, licet illud esset ultimum in personis [026] antecessorum. Item cum filium et heredem feoffaverint de utraque hereditate [027] pater et mater tenendi2 de eis, et nihil sibi retinuerint, tunc illud [028] feodum erit præferendum quod fuit primum per novum feoffamentum [029] exclusa prioritate feoffationis antecessorum. Item esto quod successive [030] feoffaverint filium postnatum tenendi de se et heredibus suis, maritagium [031] heredis talis ad eos pertinebit: nec habenda est ratio quantum ad eos et [032] heredes suos de prioritate feoffamenti, cum unus sit feoffator et unus heres, [033] nisi ita sit forte quod ille postnatus heres efficiatur, quo casu præfertur ille [034] in maritagio habendo de cuius feodo talis fuit3 primo feoffatus, et tenebit [035] novitas exclusa vetustate. Aliter enim esset si de utraque hereditate simul [036] ex4 toto esset feoffatus. Item et eodem modo si cum heres patris vel matris [037] feoffatoris5 infra ætatem et in custodia domini capitalis, cum parentes feof-