Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 261  Next    

Go to Volume:      Page:    

HLSL Home  | Bracton Home  |  English & Latin  |  English  |  Latin  | Table of Contents  | Search




[001] in maritagio. Non enim sufficit quod petentes se probent ius habere, omnes
[002] vel quidam eorum, ad hoc quod auferatur possessio a tenente, nisi sit qui
[003] probet se maius ius habere. Paritas enim iuris non aufert seisinam a tenente
[004] propter commodum possidendi et privilegium possessionis. Igitur nisi sit
[005] aliquis qui probare possit se esse primum et principalem feoffatorem, cum
[006] tenens negaverit, cum per negationem fiat res dubia, tenens remanebit in
[007] seisina quasi deficiente probatione, licet17 re vera ius habuerit, cum defecerit
[008] probatio, licet ius non deficiat. Si autem dicat inquisitio quod omnes feoffati
[009] sunt uno et eodem tempore petentes18 et tenens, scilicet a conquestu
[010] Angliæ, adhuc erit iudicandum pro possidente, eo quod pares sunt in tempore
[011] et in iure, et paritas non aufert possessionem, ut19 supra.20 Item si
[012] f.90b] sciri non possit omnino nec probari cuius feoffamentum sit vetustius,
[013] vel si forte iuratores dubitaverint, adhuc remanebit possessio tenenti,
[014] quasi deficiente probatione: quia qui dubitat vel obscure loquitur non probat,
[015] quia quotienscumque dubitatur an quid sit, perinde est ac si non esset
[016] illud. Cum autem loquatur probatio de uno tempore, adhuc poterit esse
[017] prioritas de die vel hora, de quibus si dubitatum fuerit, vel penitus nescitum,21
[018] adhuc non valet probatio petentis. Item cum iuratores nihil sciant
[019] de prioritate temporis,22 diei, vel horæ, sed dicant quod petens ultimam
[020] habuit23 seisinam, adhuc hoc non sufficiet,24 quo maius tenens possessione
[021] privetur. Poterit enim esse quis in seisina quamvis ius non habuerit, vel ius
[022] maius. Cum autem descendat hereditas tam ex parte patris quam ex parte
[023] matris, et patre præmortuo, cum heres non maritetur, reddat mater heredi
[024] hereditatem, et instituat ut heredem tenendum25 de capitalibus dominis,
[025] tenebitur heres statim omnibus capitalibus dominis utriusque hereditatis
[026] ad homagium, quia feoda omnium26 sunt deliberata: et tunc fiat ut supra27
[027] dictum est de prioritate deliberationis alterius hereditatis, et de prioritate
[028] feoffationis eiusdem hereditatis, et non utriusque, antequam postquam28
[029] in persona unius heredis semel coniuncta fuerit utraque hereditas, et heres
[030] semel fuerit maritatus ratione primæ deliberationis. Extunc enim si heres
[031] infra ætatem et iterum maritandus, non observabitur ordo hereditatis quæ
[032] primo deliberata est: <sed29 coniunctis omnibus feoffatoribus utriusque
[033] hereditatis>30 ille aliis erit præferendus qui primus et principalis erit feoffator
[034] in coniunctione utriusque hereditatis. Item esto quod pater vel mater
[035] feoffaverit31 heredem suum simul et semel de pluribus feodis quæ tenentur
[036] de diversis capitalibus dominis, tenendi32 de se ipsis et eorum heredibus:



Notes

17. quamvis, MG, CM.

18. petens, V, OB, MG, Y, CM.

19-20. Om., OB, MA, MB.

21. nescitur, MC, CE.

22. temporis vel, V, OA, LA, OC, MC.

23. habuerit, OA, MA, OC, MC.

24. sufficit, OB, MA, MB; sufficiat, CM.

25. tenendam, LA; tenend., MSS. var.

26. omnia, MG, CM.

27. prædictum, V, MG, CM.

28. et postquam, V; om., LA, Y.

29-30. Om., OB, MA, MB, MG, CE, Y.

31. feoffaverint, OA, OC, CE, MG.

32. tenendi, OA, LA, OC, OB, MG, CM; tenendæ, V, MC, Y; tenend., MA, MB, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College