Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 260  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] alicuius, sed non omnes obtinebunt, cum maritagium divisionem non recipiat.
[002] Oportet igitur de necessitate quod unus aliis præferatur, secundum
[003] quod prædictum est.

Cum autem maritagium petatur, refert quis fuerit in seisina de herede, unus ex dominis vel extraneus.


[005] CUM autem maritagium alicuius heredis petatur ab uno vel a pluribus,
[006] refert quis fuerit in seisina, utrum1 scilicet ille2 qui ius non habet,3 sicut
[007] mater vel4 alius propinquus parens vel extraneus, vel unus ex pluribus
[008] capitalibus dominis qui ius habet. Si autem ille qui ius non habet, et ab
[009] eo petatur ab aliquo domino capitali, uno videlicet, aut confitetur5 quod
[010] habeat ipsum aut6 negat.7 Si autem negaverit, procedatur contra eum,8
[011] secundum quod inferius dicetur in tractatu de actionibus. Si autem confiteatur
[012] quod ipsum habeat, et unus ex pluribus dominis petat, probante eo
[013] quod antecessor heredis de eo tenuit per servitium militare, oportet quod
[014] tenens restituat vel rationem ostendat quare restituere non debeat. Non
[015] enim sufficit si dicat quod alius maius ius habeat in maritagio, quia in ore
[016] tenentis non iacebit talis exceptio. Cum autem plures9 qui dicunt se ius
[017] habere in maritagio petant10 ab uno qui ius non habet, licet cognoverit quod
[018] heredem habuerit, tamen non tenetur alicui eorum hereditatem restituere,
[019] donec ei constiterit de iure petentium, et quis eorum sit alteri præferendus.
[020] Sed dicetur ei quod illum salvo custodiat donec constiterit de veritate, et
[021] erit heres11 ei restituendus qui prioritatem habet feoffationis et plus iuris.
[022] Si autem constare non possit per aliquam probationem quis eorum maius
[023] ius habuerit,12 propter hoc non remanebit seisina cum eo qui nihil iuris
[024] habet, sed erit transferenda ad petentes eo quod probant se ius habere. Sed
[025] restat videre utrum omnino debeat cum uno remanere, ut13 ita quod alteri
[026] satisfaciat14 de medietate valoris, vel quod uni ex toto remaneat sine satisfactione,
[027] cum maritagium divisionem non recipiat. Videtur quod uni remanere
[028] debeat ex toto sine aliqua compensatione15 medietatis, si probari
[029] possit quis eorum ultimo fuit in seisina. Si autem non, et omnino deficiat
[030] probatio, videtur quod ille præferri debeat qui primo instituit actionem.
[031] Esto etiam quod unus ex pluribus capitalibus dominis qui ius habet16 in
[032] maritagio fuerit in seisina, et unus vel plures petant maritagium, ille qui
[033] tenet in seisina remanebit donec constiterit quis eorum maius ius habuerit



Notes

1. Om., OB, MA, MB.

2-3. ille qui ius habet an ille qui ius non habet, V; sic, MSS.

4. et, OB, MA, MB, MG, CM, CE, Y.

5. confitebitur, OB, MA, MB.

8. ipsum, V, OA, LA, OC, MC.

6-7. vel neget, OB, MA, MB; aut neget, CE, CM, Y.

9. sint plures, V, MG, OB, MA, OC.

10. Om., OB, MA, MB, MG, CM, Y, OA, LA, MC, OC; et petunt, V.

11. Om., OB, MA, MB.

12. habeat, MG, Y, CM.

13. Om., CE, MC.

14. satisfiat, OA, LA, MC.

15. recompensatione, V; expensatione, MG.

16. habent, OA, LA, CE, Y, CM, MC; habuit, OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College