Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 259  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] moritur A. in vita uxoris: iam deliberata est hereditas ipsius A. ita quod
[002] ad dominum suum pertinet custodia terræ et heredis, et quod heres tenetur33
[003] ad homagium, et perinde34 quod dominus suus habeat maritagium. Item
[004] esto quod B. uxor præmoriatur: videtur igitur sicut in casu præmisso, quod
[005] feodum domini sui de quo tenuit sit deliberatum, et quod ei competat custodia
[006] terræ et heredis et maritagium: quod quidem non est verum, quia
[007] adhuc durat homagium ipsius A. factum35 domino capitali nomine uxoris,
[008] quod in vita ipsius A.36 non dissolvitur, cum tenere debeat hereditatem
[009] uxoris suæ per legem Angliæ ad vitam suam. Et unde durante homagio
[010] ipsius A. heres suus sub potestate sua remanebit, et capitali domino non
[011] tenebitur ad homagium vivente patre, cum non possit quis duo homagia
[012] de uno tenemento capere simul a duobus. Quod autem dictum est locum
[013] habet in herede communi. Si autem sint diversi aliud erit, ut si vir primo
[014] contraxerit cum quadam habente hereditatem, et herede procreato decesserit
[015] vir, adhuc non est hereditas deliberata vivente uxore, nec maritagium.
[016] Et si postmodum nupserit alteri37 viro38 vel pluribus successive, numquam
[017] deliberabitur custodia vel maritagium in vita sua vel virorum, ut prædictum
[018] est. Si autem uxor præmoriatur et ipse aliam uxorem duxerit, adhuc
[019] erit illud idem dicendum de hereditate uxoris primæ. Sed cum vir præmoriatur,
[020] deliberabitur hereditas heredis de alio viro. Præmori autem poterit
[021] vir vel uxor per maius tempus vel minus, vel minimum, hora vel momento.
[022] Et ille dominus semper præferendus erit cuius feodum prius fuerit deliberatum.
[023] Sed esto quod constare non possit quis illorum præmoriatur,
[024] tunc recurrendum est ad antiquius39 feodum40 vel41 feoffamentum, nullo
[025] habito respectu ad prioritatem deliberationis.

Cum plures sint domini capitales tam ex parte patris quam ex parte matris.


[027] CUM autem tam ex parte hereditatis patris quam ex parte hereditatis matris
[028] plures sint domini capitales, et deliberata fuerit hereditas ex una parte,
[029] antequam utraque hereditas coniuncta sit in persona unius heredis ex parte
[030] illa quæ deliberata fuerit, erit ille dominus præferendus qui primus est
[031] feoffator et dominus ligius,42 et43 cui ille antecessor qui obiit fecit ligeantiam.
[032] Eodem modo cum hereditas utriusque, tam patris quam44 matris, una
[033] vel plures, coniuncta sit in persona unius heredis, adhuc erit ille præferen-
[034] f.90] dus qui primo feoffavit per servitium militare, omnibus aliis penitus
[035] exclusis, licet ibi infinita sint feoffamenta. Plures autem capitales
[036] domini feoffatores per servitium militare ius habere poterunt in maritagio



Notes

33. teneatur, V, MG.

34. perinde est, V, MG.

35. tantum, OB, MB, CE; un., CM.

35-36. Om., MA.

37. alicui, MG.

37-38. alicui viro alteri, OB, MA, MB, CM (ali. alt. v.).

37-38. alicui viro alteri, OB, MA, MB, CM (ali. alt. v.).

39. ad antiquum, OC, MG, CM.

40-41. Om., OA, LA, OC.

42. legitimus, MA, MG, CM.

43. Om., OB, MA, MB.

44. quam scilicet, OB, MA, MG (scil. quam).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College