Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 25  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] natus frater ponat se in seisinam, et sic moriatur seisitus, transmittit ad
[002] heredes suos quoddam ius proprietatis cum iure possessionis, quod sequi
[003] deberet33 primam proprietatem, et sic de herede in heredem. Sed34 primi
[004] heredes maius ius habent quam secundi heredes, sed semper præferri debet
[005] possessio, donec primi heredes evicerint ius suum. Et si tamen frater postnatus
[006] plures habuerit filios,35 et postnatus se ponat in seisinam, ita fieri
[007] debet de eo ut36 supra. Et sic poterit ad plures diversos heredes descendere
[008] ius proprietatis in infinitum, ut cum plures ius habeant proprietatis, unus
[009] vel plures possunt habere ius maius.>

Quid iuris prudentia.


[011] IURIS prudentia est divinarum atque humanarum rerum notitia, iusti atque
[012] iniusti scientia.

Quid æquitas.


[014] ÆQUITAS autem37 est rerum convenientia quæ in paribus causis paria desiderat
[015] iura et omnia bene coæquiparat. Et dicitur æquitas quasi æqualitas
[016] et vertitur in rebus, id38 est39 in dictis et factis hominum. Iustitia in mentibus
[017] iustorum quiescit. Inde est, quod si40 velimus41 loqui proprie, dicemus iudicium
[018] æquum42 non iustum, et43 hominem iustum non æquum. Abutentes
[019] tamen his appellationibus dicimus hominem æquum et iudicium iustum.45
[020] f.3b] Differt ergo multum iuris prudentia a iustitia. Iuris enim prudentia
[021] agnoscit, et iustitia tribuit cuique46 quod suum est. Item iustitia
[022] virtus est, iuris prudentia scientia est. Item iustitia quoddam summum
[023] bonum47 est, iuris prudentia medium.

Quæ iuris præcepta.


[025] IURIS præcepta sunt tria hæc: honeste vivere, alterum non lædere, ius suum
[026] unicuique48 tribuere. Infinitæ49 sunt iuris species, quia infiniti sunt homines
[027] et infinitæ sunt res. Nam et sic diceretur ius aliud equinum, aliud asininum,
[028] aliud vineæ, aliud agri, aliud Petri, aliud Johannis. Est autem ius publicum
[029] quod ad statum rei Romanæ pertinet, et consistit in sacris, in50 sacerdotibus
[030] et in magistratibus. Interest enim rei publicæ ut habeat51 ecclesias



Notes

33. debet, V; debent, MSS. var.

34. si, MG, CM.

35. filias, OA, LA, MC.

36. sicut, MG, CM.

37. Om., P, CM.

38-39. et, MB, MG, CM.

40. + si, MA, CE.

41. volumus, CE, CM, MA (corr.), HA.

42. æquum et, OC, MG, CM, MB (* et).

43-45. Om., OB.

45. dicimus iudicium æquum non iustum et iudicium iustum, OA, LA, CE, MC; dicimus hominem æquum non iustum et, Y; dicimus iudicium æquum non iustum et hominem iustum non æquum et, MA; dicimus iudicium non iustum æquum et, MG; dicimus iudicium non iustum sed æquum et hominem iustum sed non æquum. differt, CM; dicemus iudicium non iustum (+ sed) æquum et, OC; dicimus iudicem æquum et, Azo; dicimus hominem æquum et iudicium iustum, P, V, HA.

46. cuique, V, Y, Azo; unicuique, P, HA; om., OA, OB, OC, MA, MB, MG, CE, CM, LA, MC.

47. bonum in vita, MG, CM.

48. cuique, MG, CM, MC.

49. infinitæ vero, V, CM.

50. et, MA, MB, OB (* et).

51. habeant, OA, OB, MA, MB, MC, CE, LA, Y, HA; habeat, OC, MG, CM, P.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College