Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 258  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] a patre vel a10 matre tantum, et unus11 dominus capitalis. Nunc autem
[002] dicendum12 si diversæ sint hereditates descendentes tam ex parte patris
[003] quam ex parte matris, quæ coniungi debent13 in persona unius heredis, et
[004] utriusque hereditatis unus14 dominus capitalis, de quo tenetur per servitium
[005] militare: quo casu quantum ad maritagium habendum,15 refert cuius feodum
[006] prius fuerit deliberatum, ita quod heres teneatur domino suo ad
[007] homagium, quia non poterit dominus capitalis nec debet homagium alicuius
[008] heredis16 capere antequam hereditas sic17 deliberata fuerit,18 quod
[009] heres teneatur ad homagium et nullus alius. Item nec potest dominus capitalis
[010] ab herede qui plenæ ætatis extiterit relevium petere, vel servitium aliquod,
[011] antequam homagium heredis receperit cum fuerit hereditas deliberata.
[012] Item nec alicuius heredis qui fuerit infra ætatem pertinet ad ipsum
[013] custodia terræ et heredis et maritagium, antequam feodum suum sic fuerit
[014] deliberatum, quod non duraverit homagium antecessorum. Durare autem
[015] sic19 poterit homagium antecessorum tota vita eorum si ab eo non sit recessum,
[016] ut videri poterit. Esto quod quis teneat de alio pro20 homagio21 et22
[017] per servitium23 militare, et concedat filio suo quod teneat hereditatem ad
[018] f.89b] vitam filii sui heredis24 de se, vel de dominis25 capitalibus, et sub
[019] tali condicione quod si filius moriatur in vita patris, quod hereditas integre
[020] revertatur ad patrem tenenda26 ut prius sine condicione vel sub condicione
[021] ad vitam suam, per talem concessionem adhuc non mutatur homagium: sed
[022] tenet inter patrem et dominum suum capitalem, quia numquam fuit ab eo
[023] recessum, nec filius quamvis heres, qui non tenuit nisi quantum27 ad vitam,
[024] ad homagium tenebatur. Quod quidem aliter esset si pater ab hereditate
[025] se dimitteret et filium heredem institueret.

Quando feodum alicuius deliberetur quod ad dominum pertineat maritagium heredis.


[027] VIDENDUM igitur qualiter et quando feodum alicuius deliberetur. Et28
[028] sciendum quod tunc demum deliberatur29 cum heres sine impedimento vel
[029] aliquo medio30 ad homagium teneatur, et numquam deliberabitur quamdiu
[030] duraverit homagium antecessoris.31 Ut ecce, A. habens hereditatem ducit
[031] in uxorem B. habentem hereditatem, et quilibet illorum32 habet unicum
[032] dominum capitalem: procreatur ex eis heres communis, filius vel filia, præ-



Notes

10. Om., CE, MA, CM, OC, Y.

11. unus sit, V, MG.

12. dicendum est, V, MG.

13. possunt, MG, CM.

14. sit unus, V; et sit unus, MG.

15. heredis habendum, V; heredum, OA, LA, MC, MG (hered.).

16. Om., OB, MA, MB.

17. Om., MG, CM, Y.

18. fuerit propter, V, MG.

19. Om., OB, MA, MB.

20-21. per homagium, V, MA, MB, MG, CM.

22-23. et servitio, OB, OC; et servitium, MG, CM.

24-25. heredis vel dominis, OB; her. vel de dom., MA, MB.

26. tenendi, OB, MA, MB.

27. Om., V, OA, LA, OC, CM.

28-29. Om., OB, MA, MB.

30. modo, V, OC, MG, CM, Y (corr. medio).

31. antecessorum, OA, LA; antecess., MSS. var.

32. eorum, OC, MG, Y, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College