Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 257  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] iniuria dominorum, dum tamen si femina fuerit heres et maritanda, licet
[002] plenæ ætatis extiterit, se maritare non poterit sine assensu capitalis domini
[003] ad quem pertinere dinoscitur maritagium, ratione paulo antedicta, ne cogatur
[004] dominus etcetera. Si autem masculus et heres et plenæ ætatis,20 se maritare
[005] poterit quando voluerit et ubi, assensu capitalis domini non requisito.
[006] Nulla enim poterit esse causa in masculo herede quare uxorem non ducat,
[007] f.89] quæ esse21 posset in femina cum viro nubat. Si autem cum22 heres infra
[008] ætatem extiterit et sub custodia parentum de socagio, propinquior consanguineus
[009] eum maritare poterit sine alicuius iniuria, vel aliis vendere maritagium,
[010] dum tamen in femina herede observetur quod superius dictum est
[011] de feodo militari. Cum autem heres minor et non maritatus extiterit sub custodia
[012] domini, masculus vel femina, sicut1 de feodo militari, ad dominum capitalem
[013] sub cuius custodia ipse fuerit pertinebit maritagium pleno iure: et ipsum
[014] maritare poterit quando voluerit et ubi, dum tamen non disparagetur,
[015] vel vendere2 maritagium cui voluerit, dum tamen in vita venditoris maritetur,
[016] et maritare eum poterit non tantum semel sed sæpius, quamdiu fuerit
[017] infra ætatem et sine uxoris. Si autem dominus capitalis cui competit maritagium
[018] negligens extiterit, quod heredem infra ætatem non maritaverit nec ei
[019] maritagium obtulerit, quod de iure recusare non posset, extunc cum heres
[020] effectus fuerit plenæ ætatis et sui iuris, se ipsum maritare poterit sine
[021] iniuria alicuius. Eodem3 modo, si cum4 capitales domini contenderint5 de
[022] maritagio cum6 pervenerit ad ætatem. Si autem infra ætatem heres propria
[023] voluntate se maritaverit, vel per consilium alterius quam domini capitalis,
[024] sive sit masculus sive femina, item si cum dominus capitalis ei uxorem
[025] obtulerit quam de iure recusare non possit,7 et ad voluntatem domini capitalis
[026] se maritare noluerit dicendo quod nondum voluntatem habet maritandi
[027] se, dominus non poterit ei in hoc necessitatem imponere quod hoc
[028] faciat invitus, cum libera debeant esse coniugia: prospicitur tamen ei in
[029] hac parte quod ultra ætatem heredis retineat hereditatem, quousque inde
[030] perceperit ad valentiam maritagii, vel donec ei inde fuerit aliter satisfactum.
[031] Item quotienscumque contigerit unum ex pluribus heredibus infra
[032] ætatem mori, et alii sint infra ætatem masculi vel feminæ, habebit dominus
[033] capitalis maritagium cuiuslibet post alium dum fuerint infra ætatem.

Si plures et diversæ hereditates sint alicui descendentes tam ex parte patris quam ex parte matris.


[035] DICTUM est in præcedentibus quid iuris sit8 si una sit9 hereditas descendens



Notes

20. ætatis fuerit, V, MG.

21. Om., OB, MA, MB.

22. Om., OB, MA, MB.

1. Om., MG, CM.

2. vendere ei, V, OA, LA, OC; ven. eius, Y.

3. et eodem, V, LA, OA, OC, MC.

4. Om., MG, Y.

5. contendunt, MG, CM; contendent, OC.

6. Om., OA, LA.

7. posset, OB, MB, MG; (-- non possit, MA).

8. Om., OA, LA, OC.

9. Om., OB, MA, MB, MG, Y (+ sit).


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College