Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 256  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] capitalis qui tale habeat privilegium, et alii unus vel plures12 non, credo13
[002] in hac parte privilegium esse præferendum. Esto etiam quod quis de uno
[003] tenuerit in socagium et de alio per servitium militare, quæritur quis capitalium
[004] dominorum præferri debeat in maritagio. Et verum est quod ille
[005] qui feoffavit per servitium militare, nec erit habendus respectus ad priori-
[006] f.88b] tatem temporis vel posteritatem14 propter privilegium militare.
[007] Item retento primo15 casu, si contingat quod ex parte patris descendat
[008] hereditas quæ tenetur per servitium militare, et ex parte matris in socagio,
[009] vel e contrario, si contentio fiat de maritagio heredis, in cuius persona
[010] coniungi debeant illæ duæ hereditates, ille in maritagio præferendus erit16
[011] cuius feodum prius fuerit17 deliberatum, secundum quod inferius plenius
[012] dicetur. In fine vero notandum quod non potest quis qui sub custodia alterius
[013] est et infra ætatem habere alium qui infra ætatem fuerit sub custodia,
[014] quia regulariter verum est quod alios regere non potest qui se ipsum regere
[015] non novit. Nec pertinebit maritagium ad ipsum qui fuerit custos eius de quo
[016] ipse tenere debuerit, nisi tenementum illius minoris fuerit de feodo ipsius
[017] custodis. Si autem de alterius feodo, ille habebit maritagium heredis eius
[018] qui feoffatus fuerit per tenentem suum et custodiam tenementi, quæ quidem
[019] tenens suus habiturus esset si esset plenæ ætatis, licet maritagium tenentis
[020] sui pertineret ad alium dominum suum capitalem ratione veterioris feoffamenti.
[021] <Casus de Henrico de Tracy et Willelmo de Punchardone de
[022] herede Rogeri Beaupel, et unde antecessores Willelmi feoffaverant Reginaldum
[023] Beaupel de terra de Hywissa, et Reginaldus Rogerum filium suum,
[024] et quorum heredes simul et semel fuerunt infra ætatem, et heres Reginaldi
[025] in custodia dicti Henrici ratione terræ de Cockeslegha, et heres Rogeri in
[026] custodia Willelmi, quia tenementum Reginaldi et tenementum Rogeri non
[027] fuerunt de eodem feodo.>

De maritagiis heredum et ad quem pertinere debeat maritagium.


[029] DICTUM est supra de heredibus qui plenæ ætatis sunt, et sui iuris in morte
[030] parentum, et qui infra ætatem extiterint, sub cuius custodia et cura esse
[031] debeant usque ad legitimam ætatem sive maritati fuerint in vita parentum
[032] sive non. Nunc autem dicendum18 de illis qui in vita parentum non sunt
[033] maritati, ad quem pertineat eorum maritagium, secundum quod fuerint
[034] sub custodia parentum vel capitalium dominorum. Sed imprimis non est
[035] omittendum videre quid iuris19 cum plenæ ætatis extiterint et non maritati
[036] in vita parentum, sive masculi fuerint sive feminæ. Ad quod sciendum quod
[037] cum plenæ ætatis extiterint, tales heredes se ipsos maritare poterunt sine



Notes

12. plures sint domini, V, MG.

12-13. (plures, non credo, MSS. var.); plures non, credo, OA, LA, Y, MB, MC; (--et alii unus . . . parte privilegium, MA).

12-13. (plures, non credo, MSS. var.); plures non, credo, OA, LA, Y, MB, MC; (--et alii unus . . . parte privilegium, MA).

14. posterioritatem, MSS. var.

15. Om., OB, MA, MB.

16. est, LA, MC.

17. fuit, OA, MG, CM, Y.

18. dicendum est, V, MG, CM.

19. iuris sit, V, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College