[001] earum eas maritare singulas cum suis rationabilibus portionibus. Et si ab [002] initio omnes maiores extiterint, nihilominus in custodia dominorum erunt [003] donec per consilium et dispositionem dominorum maritentur, quia sine [004] ipsorum dispositione vel assensu, mulier hereditatem habens maritari non [005] potest, nec etiam in vita antecessoris2 de iure sine assensu domini capitalis. [006] Quod si olim fecissent, hereditatem amitterent sine spe recuperandi, nisi [007] per solam gratiam. Hodie tamen incurrunt aliam pnam, sicut inferius [008] dicetur, et hoc ideo ne cogatur dominus homagium capere de capitali inimico [009] vel de alio minus idoneo. Cum autem quandocumque licentia et consensus [010] domini requiratur, tenetur dominus aut3 consentire aut iustam [011] causam ostendere quare consentire non debeat: et cum nullam causam [012] ostenderit nec consentire velit, poterit mulier de consilio parentum impune [013] et licite maritari. Ex hoc autem sequitur quæstio si mulier dotem habens [014] possit pro voluntate sua alicui nubere, præter assensum4 waranti sui de dote [015] sua, et si fecerit si debeat dotem5 amittere, cum maritus suus inde nullum [016] homagium waranto suo facere teneatur, sed cum affidatione fidelitatem [017] tantum, cum olim ex tali causa dotem amitteret, nunc autem6 non amittet. [018] Cum femina plenæ ætatis heres extiterit, et de feodo plurium dominorum [019] tenere debeat, tunc sufficiet7 ad se maritandum requirere assensum domini [020] capitalis primi feoffatoris et cui antecessores sui fecerunt8 ligeantiam. Item [021] cum semel legitime maritatæ fuerint, et postea viduæ effectæ, iterum non [022] tenebuntur sub custodia dominorum, licet teneantur assensum eorum requirere [023] maritandi se, ratione prædicta. Solet dici aliquando quod putagium [024] hereditatem non adimit generaliter. Sed hoc non est intellegendum de putagio [025] filiarum et heredum, sed de putagio matris, quia filius legitimus heres [026] est quem nuptiæ demonstrant, quia præsumitur quis esse filius eo quod [027] nascitur ex uxore, dum tamen talis non sit præsumptio quod admittat probationem [028] in contrarium, secundum quod supra in parte dictum est. In custodia [029] socagii ubi plura sunt feoffamenta tenendi in socagio, non erit requirendum [030] de prioritate vel posteritate9 feoffamentorum, cum tantum unus sit [031] custos consanguinitatis iure parens propinquior. Nec multum refert utrum [032] talis legitimus sit vel bastardus. Et hæc vera sunt quod locum non habebit [033] prioritas et10 posteritas,11 nisi ita de consuetudine sit quod ad dominos capitales [034] pertinere debeat custodia et maritagium de socagio sicut de feodo [035] militari, sicut observatur in episcopatu Wintoniensi et alibi. Et unde si [036] plura sint feoffamenta in socagio et a pluribus, ubi talis observatur consuetudo [037] erit ad prioritatem recurrendum. Et si non sit nisi unus talis dominus