[001] de eo hereditarie, pure, et sine aliqua condicione,25 et ad quam warantizandam [002] obligaverit se et heredes suos. Si autem tenuerit quis de domino rege [003] seriantiam magnam, perinde habebit rex custodiam ac si de eo teneretur [004] per servitium militare. Magna autem dici poterit secundum quosdam ut [005] si valeat centum solidorum, et si tantum habebit rex custodiam omnium [006] aliorum etiam si valeret mille marcas. Et cum tali ratione sint aliorum [007] feoda in manu domini regis, prædicta ratione alii capitales domini feodorum [008] illorum nihil exigere poterunt de terris et tenementis illis, nec in servitiis [009] nominatis, nec in auxiliis ad filiam maritandam vel filium primogenitum [010] militem faciendum, vel etiam sectis, quamdiu terræ fuerint in custodia [011] domini regis, sed præcipietur vicecomiti quod pro huiusmodi distringere [012] non permittat. Parvæ autem seriantiæ dici poterunt quæ sunt dimidium [013] marcæ vel quinque solidos, ut si quis teneatur invenire domino regi equum [014] et saccum cum brochia eunti26 in Walliam cum exercitu et huiusmodi, ut de [015] termino Sancti Hillarii anno regis27 Henrici septimo decimo, comitatu [016] Cantiæ, de Warino de Monte Kanisio et Roberto de Hucham. Item per [017] servitium equitandi cum dominis vel dominabus, vel tenendi curiam, vel [018] portandi brevia vel28 huiusmodi.22>
De herede sokemanni, sub cuius custodia esse debeat.
[020] HERES vero sokemanni mortuis antecessoribus suis sub custodia capitalium30 [021] dominorum non erit,31 sed sub custodia consanguineorum suorum [022] propinquiorum, hoc est eorum qui coniuncti sunt iure sanguinis et non iure [023] successionis, hoc est propinquiorum heredum quibus posset aliquod ius [024] descendere, sive propinquiores sint sive propinqui vel32 remoti: et illis competit [025] custodia ex parte quorum non descendit hereditas, ut si descendat ex [026] parte patris pertinet ad matrem custodia, cum sit parens propinquior propter [027] propinquitatem sanguinis, qua deficiente vocatur pater matris vel mater, [028] et illis deficientibus frater vel soror, et deficientibus illis avunculus vel amita. [029] Si autem hereditas descendat ex parte matris, tunc fiat e contrario. Et regulariter [030] verum est quod numquam remanebit aliquis in custodia alicuius de [031] quo haberi possit33 suspicio quod velit ius clamare in ipsa34 hereditate. Et [032] f.88] unde si plures sint filiæ et heredes et tenere debeant in socagio, [033] nulla debet esse in alterius custodia, sed sint in custodia consanguineorum [034] modo quo prædictum est. Si autem tenere debeant per servitium militare, [035] omnes erunt sub custodia domini capitalis, et nulla earum sub custodia [036] alterius propter prædictam suspicionem, et donec plenam habuerint1 ætatem. [037] Et cum quælibet illarum ad ætatem pervenerit, tenetur dominus