Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 253  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] alteri tradiderit, qui de exitibus regi debeat respondere, et talis destructionem
[002] fecerit vel vastum, ille dominus rex a tali capiat custodiam et
[003] emendam, et terra committetur12 duobus legalibus et discretis hominibus
[004] de feodo illo qui de exitibus respondeant domino regi, vel ei cui dominus
[005] rex illos exitus assignaverit. Si autem illam dederit vel vendiderit alicui qui
[006] destructionem vel vastum inde fecerit, amittet custodiam illam et tradetur
[007] duobus, ut prædictum est. <Cum13 sit heres masculus vel femina et plures
[008] domini capitales,17 omnes maritagium heredis habere non possunt, licet
[009] omnes ius habuerint in maritagio, quod16 talis heres tenuerit de quolibet per
[010] servitium militare. Unus tamen plurimum præfertur omnibus et maius ius
[011] habet in maritagio, scilicet primus feoffator dominus capitalis de quo antecessor
[012] heredis suum primum habuerit feoffamentum, et cui præ omnibus
[013] aliis fecit ligeantiam. Sed custodia terrarum aliis dominis remanebit quæ
[014] sunt de feodis illorum cum servitiis. Sed si aliquis heres terram aliquam
[015] tenuerit de domino rege in capite, sive alios dominos habuerit sive non,
[016] dominos rex aliis præfertur in custodia heredis, et sive ipse heres ab aliis
[017] prius feoffatus fuerit vel posterius, cum rex parem non habeat neque superiorem.
[018] Cum igitur dominus rex aliis præferatur tam in custodia terræ de
[019] f.87b] cuiuscumque feodo fuerit ut supra dictum est, si aliquis tenuerit
[020] de eo hereditatem aliquam per feodi firmam, socagium vel burgagium, et
[021] de alio teneat terram per servitium militare, non habebit rex custodiam
[022] heredis vel terræ alicuius quam tenet de alio per servitium militare, nec
[023] etiam occasione alicuius parvæ seriantiæ quam tenuerit de domino rege per
[024] servitium reddendi ei cultellos vel sagittas vel huiusmodi.29> <Item18 si
[025] dominus rex tenuerit aliquam baroniam vel aliam terram ut eschætam
[026] suam, scilicet ubi heredes non apparuerint propter defectum vel19 delictum,
[027] vel si heredes extiterint cum20 non sunt ad fidem domini regis, sicut de terris
[028] Normannorum et Flandrensium, et aliquis tenens de tali baronia vel terra
[029] moriatur, heres eius non dabit aliud relevium domino regi, nec aliud faciet
[030] servitium quam faceret baroni vel Normanno, si illa esset in manu baronis
[031] vel Normanni. Nec alio modo eam tenebit quam21 baro eam tenuit22 vel
[032] Normannus, nec occasione tali baroniæ vel eschætæ habebit rex aliquam
[033] eschætam vel custodiam hominum de baronia illa vel eschæta tenentium,
[034] nisi alibi tenuerint alia tenementa de domini rege in capite illi qui tenementum
[035] tenuerint23 de baronia illa vel eschæta, nisi sit ita quod ipse dominus
[036] rex tales feoffaverit de eadem baronia vel eschæta de aliqua parte tenendi24



Notes

12. committatur, V, MA, CM.

13-17. Om., OB, MA, MB, MG, CE, CM, Y; sic, OA, OC, LA, MC.

16. eo quod, MC, LA, V; quia, OC.

18-29. Om., OB, MA, MB, MG, CE, CM, Y; sic, OA, OC, LA, MC.

19. vel propter, V, OC.

20. tamen, OA, LA, OC, MC.

21-22. quam baroniam tenuit, OC.

23. tenuerunt, LA; tenuerit, V, OA.

24. tenendum, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College