Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 252  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] possit placitare et implacitari per breve de recto, et respondere ante tempus
[002] legitimum, et cum esset quatuordecim vel quindecim annorum. Et unde
[003] videtur quod talis ætas intellegenda sit de socagio et non de feodo militari,
[004] quia in tali ætate potest disponere domui suæ et habere cove and keye, et
[005] septimo anno consentire matrimonio, et virum sustinere anno duodecimo.>
[006] Plenam itaque custodiam habent domini capitales feodorum suorum
[007] omnium sine personis heredum, quandoque39 cum personis eorum,40 et ita
[008] quod inde plenam habent dispositionem in ecclesiis conferendis cum vaca-
[009] f.87] verint, et in custodiis concedendis, dandis, et vendendis, et in mulieribus
[010] maritandis, et maritagiis vendendis si quæ fuerint maritandæ, et
[011] generaliter de omnibus disponere ad commodum heredis, sicut de propriis
[012] essent disposituri, et melius si possint. Et vendere possunt custodiam
[013] terrarum et maritagium heredum si non fuerint maritati. Sed de hereditate
[014] nihil alienare possunt ad remanentiam. Heredes autem quamdiu
[015] fuerint in custodia pro quantitate hereditatis honorifice exhibebunt, et
[016] debita hereditaria adquietabunt pro quantitate hereditatis, et pro rata,
[017] secundum tempus custodiæ. Negotia vero heredum agere possunt, et de
[018] eorum iure adquirendo in quibus minoribus placitare licet placitum movere,
[019] et prosequi de iure possessorio, propriæ seisinæ videlicet vel alicuius antecessoris.
[020] Sed super1 recto in causa proprietatis pro illis agere non possunt
[021] nec respondere, nisi hoc sit in casu scilicet de aliquo de quo minor infra
[022] ætatem fuerit feoffatus. Si vero minor de felonia infra ætatem fuerit appellatus
[023] per salvos et securos plegios attachiabitur. Sed dum fuerit infra ætatem
[024] inde respondere non tenebitur, sed tunc demum maior factus. Item
[025] custos quamdiu custodiam2 terræ3 habuerit, sustentet domos, parcos, vivaria,
[026] stagna, molendina, et4 omnia ad5 terram illam pertinentia. Et de exitibus
[027] terræ eiusdem reddat heredi cum ad plenam ætatem pervenerit, terram
[028] illam6 suam7 totam8 instauratam de carucis et omnibus aliis, et saltem non
[029] minus quam secundum quod illam instauratam invenit. Item nihil capiet de
[030] terra heredis dum fuerit infra ætatem nisi rationabiles exitus, et rationabiles
[031] consuetudines, et rationabilia servitia, et hoc sine destructione et vasto
[032] hominum vel9 rerum. Quod si fecerit, sive procedat10 prohibitio sive non,
[033] amittet custodiam, et emendabit damnum, et tradetur11 propter delictum
[034] talibus legalibus et discretis hominibus vel propinquioribus consanguineis,
[035] secundum quod inferius dicetur de actionibus. Si autem dominus rex quacumque
[036] de causa custodiam alicuius terræ habuerit, et illam vicecomiti vel



Notes

39. quandoque et quandoque, Y, CM; et quandoque, MG.

40. eorundem, OB, MA.

1. non semper, CE, MC; non super, OA, OB, LA, MA, MB (+ non); non erit super, OC.

2-3. terram, OB; terras, MA; terræ, MB.

4-5. et cetera omnia ad, V; et cetera ad, OA, LA, OC, CE, MC.

6. Om., OA, LA, CM, MC.

7. Om., OC.

8. Om., CE, MA.

9. et, V, CE, MG.

10. præcedat, V, OA, MC.

11. tradetur terra, V, MG, CM, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College