Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 251  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] pertineant ad cove and keye,24 quod quidem esse non poterit ante quartum
[002] decimum annum vel quintum decimum, quia huiusmodi ætas requirit discretionem
[003] et sensum. Item vires requirit ætas socagii et discretionem et
[004] sensum, quod heres sokemanni possit et sciat ea exercere quæ pertinent ad
[005] agriculturam. Item maiores vires et maiorem sensum et discretionem requirunt
[006] ea quæ pertinent ad servitia militaria, ut heres videlicet in servitio militari
[007] talem habeat robustatem quod possit arma portare quæ sufficiant ad
[008] officium suum militare, secundum diversa genera tenementorum et servitiorum.
[009] Item est ætas placitandi et petendi restitutionem propriæ seisinæ vel
[010] alicuius antecessoris. Et est ætas placitandi et petendi proprietatem, et
[011] respondendi super proprietate, quia qualitercumque possessionem adquirere
[012] possit infra ætatem, ante plenam ætatem vicensimi primi anni non
[013] respondebit nec etiam25 implacitabit26 super proprietate respondendo, licet
[014] possit aliquando petendo in27 feodo militari28 cum plenæ ætatis fuerit sicut
[015] de socagio. <In29 socagio potest et debet respondere sicut et petere.>30
[016] Et hæc vera sunt nisi31 implacitatus fuerit de facto suo proprio, et32 si feoffatus
[017] fuerit infra ætatem, vel si fecerit disseisinam. Quando autem petere
[018] possit33 minor cum sit infra ætatem, et quid et quando respondere, dicetur
[019] infra plenius de exceptionibus quæ proveniunt ex minori ætate in placitis
[020] et assisis. Femina vero heres et masculus secundum quosdam ad paria iudicantur
[021] quoad omnes ætates secundum diversitatem tenementorum, scilicet
[022] quod habeat ætatem burgagii sicut masculus et socagii sicut masculus, scilicet
[023] quindecim annorum, et feodi militaris sicut masculus, scilicet viginti34
[024] unum annorum,35 et quod tunc primo finiatur custodia. Secundum alios vero
[025] dicitur femina habere plenam ætatem cum quindecim annos36 compleverit,
[026] quoad feodum militare: tunc enim poterit ut dicunt domui suæ37 disponere,
[027] et nubere viro qui possit per se vel per alium militaria exercere. Et ideo
[028] prius ad ætatem pervenit, quia magis doli capax est quam masculus, et quia
[029] maturiora sunt votamulieris quam viri. Sed si ita esset, sic plenam haberet
[030] ætatem cum esset duodecim annorum, quia tunc esset viri potens et posset
[031] virum sustinere, per quod videtur quod quoad ætatem non sit differentia
[032] inter masculum et feminam, quod falsum est. <Sed si ita,38 tunc sequeretur
[033] inconveniens illud, quod infra legitimam ætatem unius et vicensimi anni



Notes

24. cone and keye, V, MSS. var.; cofre and keye, OC.

25. Om., MG, CM.

26. implacitabit nec etiam implacitabitur, V; placitabit, LA, OA, OC; implacitabitur, OB; xxi anni non in feodo militari. in socagio. potest et debet. et respondere sicut petere. respondebit nec etiam pacitabit super proprietate respondendo licet possit aliquando petendo. Cum plenæ, OA.

27-28. Om., LA, OC; feodo militari. in socagio . . . et petere cum plenæ, MB, CE, OB, MA, MC, CM, MG, Y.

29-30. Om., LA, OC.

31. ubi, MSS. var.

32. ut, MG, CM, Y.

33. poterit, MG, CM, Y.

34-35. xxi anni, OB, OC, LA, Y, CE, MC, CM.

36. annos quod verum est, V, OA, LA, OC, MC.

37. Om., OB, MA, MB.

38. ita sit, MG; ita esset, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College