Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 250  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sura, nec erit rationabilis præstatio vel auxilium. Est quædam8 alia præstatio
[002] quæ nominatur herietum, et quæ nullam comparationem habet ad relevium,
[003] scilicet ubi tenens liber vel servus in morte sua respicit dominum
[004] suum de quo tenuerit9 de meliori averio suo, vel de secundo meliori, secundum
[005] diversam locorum consuetudinem, quæ quidem præstatio magis fit de
[006] gratia quam de iure, et quæ heredem non contingit.

De custodia heredum.


[008] DICTUM est supra de heredibus maioribus institutis, et qui tenentur ad
[009] homagia et relevia, et qui ad fidelitatem. Nunc autem dicendum est de illis
[010] qui minores sunt et infra ætatem, et quos oportet esse sub tutela et10 cura11
[011] aliorum eo quod se ipsos regere12 non norunt, et quorum quidam esse debent
[012] sub custodia dominorum cum terris et tenementis quæ sunt de feodo eorum,
[013] et quidam sub custodia parentum et proximorum consanguineorum, ut
[014] prædictum est, et13 quibus dantur aliquando custodes a14 iure de antiquo
[015] feoffamento, et aliquando curatores ab homine ubi quis aliquem feoffaverit
[016] infra ætatem existentem, cum ipse curator esse non possit similiter et custos.
[017] Competit quidem aliquando domino capitali custodia terræ quæ est de
[018] feodo suo per se et non custodia heredis, nec maritagium cum heres fuerit
[019] maritandus, et quandoque competit domino15 custodia utriusque. Item sunt
[020] heredes de quibus constat quod maiores sunt, et de quibus constat16 quod
[021] minores, et de quibus dubium erit utrum maiores sint17 vel minores. Et quo
[022] casu, cum constiterit quod minores sint, sub custodia dominorum remanebunt
[023] de feodo militari donec plenam habuerint18 ætatem, vel aliorum secundum
[024] diversa genera tenementorum. Si autem dubium fuerit utrum maiores19
[025] fuerint vel minores,20 in hoc dubio in custodia remanebunt donec
[026] constiterit de ætate. Sunt autem diversæ ætates secundum diversitatem heredum
[027] et tenementorum. De feodo vero militari habebit heres plenam ætatem
[028] f.86b] cum vicesimum primum annum impleverit et vicesimum secundum
[029] attigerit. Si vero fuerit heres et filius sokemanni, tunc demum cum quindecim
[030] annos compleverit. Si autem filius burgensis, tunc ætatem habere
[031] intellegitur cum denarios discrete sciverit numerare et pannos ulnare, et
[032] alia negotia paterna similia21 exercere. Sed sic non definitur22 certum tempus,
[033] sed per sensum et maturitatem. Femina vero plenæ poterit23 esse ætatis
[034] in socagio omni casu cum possit et sciat domui suæ disponere, et ea
[035] facere quæ pertinent ad dispositionem et ordinationem domus, ut sciat quæ



Notes

8. quidem, V, OA, OC.

9. tenuerit respicit de, V, OA, OC.

10-11. Om., OA, LA, OC.

12. gerere, OB, MA, MB.

13. Om., OB, Y, MG.

14. de, OA, MA, Y.

15. Om., OB, MA, MB.

16. Om., OB, MA, MB, CE, MG, Y.

17. sunt, V, MG, Y.

18. habeant, OB, MA, MB; habuerit, CM.

19-20. minores extiterint vel maiores, OB, MA, MB.

21. similiter, MG, OC, Y.

22. diffinitur, MSS.

23. possit, MC, LA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College