Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 24  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] significationes. Ponitur enim quandoque pro ipsa arte, vel pro eo quod
[002] scriptum habemus de iure, quod ius dicitur ars boni et æqui, cuius merito
[003] f.3] quis nos sacerdotes appellat. Iustitiam namque colimus et sacra iura
[004] ministramus. Item ius quandoque supponitur1 pro iure naturali, quod
[005] semper bonum et æquum est.2 Quandoque pro iure civili tantum.3 Quandoque
[006] pro iure prætorio tantum. Quandoque pro eo tantum quod competit
[007] ex sententia. Prætor4 enim ius dicitur reddere,5 et cum6 inique decernit,7
[008] relatione facta non ad id quod prætor fecit, sed ad illud8 quod prætor facere
[009] debuit. Item supponit9 quandoque10 ius pro loco in11 quo12 redditur ius. Supponit13
[010] etiam quandoque14 pro necessitudine,15 sicut pro iure cognationis
[011] vel affinitatis. Supponit16 etiam ius quandoque17 pro actione. Quandoque
[012] pro obligatione qualibet. Quandoque pro hereditate, sicut pro18 proprietate
[013] rei. Quandoque pro bonorum possessione. Quandoque pro potestate, ut
[014] cum dicitur iste est sui iuris. Quandoque pro rigore iuris, ut cum dicitur
[015] inter ius et æquitatem. Item ponitur pro ipsa arte, non pro quolibet iure
[016] quod invenitur in ipsa arte: nec enim omne19 ius præcipit,20 immo quoddam
[017] permittit. Vel ponitur pro omni iure quod præcipit honeste vivere, alterum
[018] non lædere, ius suum cuique21 tribuere.

Addicio.


[020] <QUIA est ius proprietatis et ius possessionis. Item ius possessionis sicut
[021] feodum, et22 unde locum habet assisa mortis antecessoris. Item ius23 possessionis
[022] sicut liberum tenementum, si quis tenuerit tantum ad vitam quacumque
[023] ratione. Item ius proprietatis quod dicitur ius merum. Et unde24
[024] poterit quis habere utrumque. Et dividi poterit quandoque ius proprietatis
[025] a iure possessionis. Quia proprietas statim post mortem antecessoris descendit
[026] heredi propinquiori, minori25 et maiori, masculo et feminæ, furioso
[027] et stulto sicut fatuo,26 surdo27 et muto,28 præsenti et29 absenti, et ignoranti
[028] sicut scienti. Sed tamen non statim adquiritur talibus possessio, licet possessio
[029] et ius possessionis semper sequi debeat30 proprietatem. Ius autem
[030] possessionis descendere poterit per se ad alias personas et per alios gradus,
[031] ut si cum ius31 proprietatis descendat ad antenatum32 propinquiorem, post-



Notes

1. ponitur, OC, OD, OF, MA, MG, P, CM, V.

2. iustum et æquum est et bonum, MA.

3. Om., OB, MB, MG, CM.

4. prætorium, OB, MA, MB, CE, Y, OA, OC, MC.

5. iustum dicitur reddere iudicium, P, MA (corr.).

6. tamen, OC, OD, Y.

7. discernit, MA, Y; dederint, OB, MB, MC (in eras.).

8. id, MA, MG, CM, P.

9. supponitur, OB, MB, MC, CE, Y, HA.

10. Om., OB, MB.

13. supponitur, OB, MB.

11-12. ubi, OB, MB.

14. Om., OB, MB, MA, Y.

15. incertitudine, OB; vicissitudine, MA, CM.

16. supponitur, OB, MB, MG, V.

17. Om., OB, MB.

18. Om., OD, OC.

19. Om., MA, MG.

20. quod præcipit, MA, MB.

21. unicuique, OC, OD, MA; cui, OB.

22. Om., V, OC, MG, CM.

23. Om., MG, CM.

24. bene, MSS. var.

25. Om., MG, CM.

26. furioso stulto et fatuo, OC, CM, MG (statue).

29. præsenti absenti, OC, MG, CM.

27-28. Om., OC, MG, CM.

30. debeant, MG, CM.

31. ut sicut ius, MSS. var.

32. agnatum, V, MG; cognatum, CM; annuatum, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College