Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 246  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] possessionem. De seriantiis vero nihil certum exprimitur quid vel quantum
[002] dare debeant heredes. Et ideo iuxta voluntatem dominorum dominis satisfaciunt46
[003] pro relevio, dum tamen ipsi domini rationem et mensuram non
[004] excedant. Item femina quæ semel in custodia fuerit, vel cum plenæ ætatis
[005] extiterit semel relevium dederit, imperpetuum quieta erit a47 relevio, tam
[006] ipsa quam vir suus, si postmodum nupserit post custodiam vel relevii dationem,48 nec etiam si plures:49 nec si50 uxor præmoriatur vir iterum dabit
[007] relevium, quia tenet homagium prius factum ad vitam suam, et tenementum
[008] tenebit semel relevatum quod in persona sua non decidit,51 nec ipse
[009] succedit ut heres. Sed cum vir moriatur, tunc decidit hereditas et extinguitur
[010] homagium in persona sua: et quia durat obligatio homagii in persona
[011] heredis, heres homagium faciat52 et relevet53 tenementum, ad quod prius
[012] non tenebatur in vita viri, quia tenuit homagium tota vita ipsius viri. Nec
[013] debuit capitalis dominus duo homagia capere simul et semel et54 a55 duobus
[014] ratione unius hereditatis non partitæ. Et sic non tenetur quis de uno tenemento
[015] plura dare relevia non magis quam facere plura homagia. Nec debet
[016] aliquis plura recipere56 relevia57 ab uno et eodem tenente, sed plura poterit58
[017] recipere a pluribus heredibus tenentibus successive. Et de hac materia
[018] habetis de termino Sancti Michælis anno regis59 Henrici nono incipiente
[019] f.85] decimo, comitatu Staffordiæ, de Herveo Bagot1 et Rogero de la
[020] Suche,2 et Margeria Bagot quæ feodum suum tenuit de prædicto Rogero,
[021] et unde idem Rogerus fuit medius inter eos, et Margeria districta eo quod
[022] idem Rogerus non dedit relevium ipsi Herveo. Et unde Rogerus respondit
[023] quod nullum debuit relevium,3 et quod4 frater suus cuius heres ipse fuit
[024] inde fecit homagium et relevium eidem5 patri ipsius Hervei, et ipse Rogerus
[025] post mortem fratris sui fecit homagium et relevium eidem, et postea
[026] fecit homagium matri ipsius Hervei de cuius feodo ipse tenuit id quod
[027] tenuit, et post fecit homagium ipsi Herveo ratione cuius homagii idem
[028] Herveus petiit relevium: et unde Rogerus petiit iudicium, si teneretur ad
[029] plura relevia de uno tenemento quam ad unum, cum semel haberet illud
[030] relevatum. Consideratum fuit quod Margeria et Rogerus quieti et Herveus
[031] in misericordia et quod Margeriæ satisfaceret de damnis suis. Nullus autem
[032] qui adquisiverit aliquo genere adquisitionis vel qui dominum6 mutaverit,



Notes

46. satisfaciant, V, CM; satisfacient, MG.

47. de, V, MG.

48. donationem, V, CE, OC.

49. pluries, OA, OC, MB; plures habuerit viros, CE.

50. etiam si, MB, V.

51. decidat, MA, MB, MG, CM, Y.

52. faciet, OB, MA, MG, CM.

53. releviet, OB, MB, MG, CE, CM, MC.

54-55. de, OB, MA, MB; a, OC, Y; et, MG.

56. capere, OB, MA, MB, CE, Y, CM, MG.

57. Om., V, OB.

58. possit, MG, V.

59. regni regis, OC, MB, MG, V.

1. Baggot, Bagoth, Bigot, Bacgot, Balgot, Bagod, MSS. var.

2. Zusche, V; MSS. var.

3-4. relevium quod, MA; rel. quia, V, OA, LA, OC, MC.

5. Om., OA, LA, OC, V.

6. dominium, V, MA.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College