Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 245  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tenementum militare plus29 vel minus, et secundum antiquam consuetudinem
[002] feodorum. Et tale erit rationabile relevium de feodis30 militaribus.31

Quis teneatur ad relevium.


[004] f.84b] ITEM quis dare debeat relevium. Et sciendum quod ille qui alicui
[005] succedit iure hereditario, et in32 cuius persona relevatur hereditas quæ
[006] iacens fuit33 per mortem antecessoris, et non alius. Non enim dabit relevium
[007] qui seisinam ingreditur ex aliqua causa adquisitionis, sicut ex causa
[008] emptionis vel donationis, nisi ingrediatur ex causa successionis.

Quibus teneatur.


[010] ITEM quibus sit dandum. Et sciendum quod non nisi dominis capitalibus
[011] et propinquioribus feoffatoribus. Et si plures fuerint capitales domini
[012] gradatim ascendendo, quilibet heres relevium dabit34 suo feoffatori et non
[013] aliis, vel ipsi domino regi, si forte tenuerit de eo in capite per servitium
[014] militare.

Item quotiens.


[016] ITEM quotiens. Et sciendum quod non nisi semel tantum, scilicet quamdiu
[017] heres duraverit qui semel relevavit. Nec etiam propter mutationem dominorum,
[018] si capitales domini plures35 decesserint de herede in heredem. Et quamvis
[019] hac de causa plura capienda sunt36 homagia, et ratione dominorum sint37
[020] plura,38 tamen unicum erit quantum ad tenentem quamvis sæpius innovatum,
[021] et ideo39 unicum relevium. Item cum tenens semel relevium dederit,
[022] et contingat mutationem fieri dominorum ex causa donationis vel emptionis,
[023] per iudicium vel concordiam, vel alio quocumque modo, quamvis tenens
[024] aliquando diversis dominis qui adquisiverint teneatur ad homagium, vel si
[025] dominus de quo prius tenuit, propter delictum vel propter defectum
[026] heredum40 sublatus sit de medio: cum tenens capitali domino superiori
[027] obligatus sit ad homagium, non propter hoc dabit relevium, cum hereditas
[028] in persona sua non decidat, quæ semel per ipsum fuit41 relevata, quamvis
[029] deciderit42 in persona sui domini capitalis per mortem vel mutationem,
[030] defectum vel delictum.

Item quando.


[032] ITEM quando de feodo militari. Et sciendum quod post homagium factum,
[033] et43 cum ei44 fuerit45 hereditas sua per dominum capitalem restituta, vel
[034] cum maior factus sine impedimento et contradictione se posuerit in vacuam



Notes

29. Om., OB, MB.

30-31. feodo militis, OB; feodo militum, MG; feodo militari, MA, MB.

32. etiam, OB, MA, MB.

33. fuerit, MG, CM, Y.

34. Om., OB, MA, MB, CE, MG, Y.

35. pluries, OA, LA, MB, CM.

36. capienda sint, LA, MB, MC, CE; fuit, OC; fuerint, CM.

37-38. Om., CE, MC.

39. et omnino, OB, MA, MB, MG, Y; ideo omnino, V.

40. heredis, V, CM; hered., OB, OC, MG, MA.

41. fuerit, MG, Y.

42. deciderat, OB, MB; ceciderit, MG; desiderit, CM.

43. Om., OB, MA, MB.

44. Om., MB; enim, OB, MA.

45. Om., MA, MB; fuit, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College