Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 241  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] in curia nostra etcetera, clamat homagium et servitium prædicti tenentis
[002] de eodem feodo. Quo casu cum talis venerit, poterit verus dominus dicere8
[003] quod homagium et servitium ad ipsum pertineat multis modis. Dicere enim
[004] poterit quod ad ipsum pertineat hac ratione, scilicet quia talis pater vel
[005] mater, avunculus vel matertera, vel alius antecessor talis tenentis talis, fuit
[006] homo talis patris vel matris, avunculi vel materteræ, vel alterius antecessoris
[007] illius9 domini qui petat, et post talem antecessorem qui sic fuit in seisina,
[008] fuit alius10 talis antecessor in seisina de homagio et servitio prædicti talis
[009] vel heredis sui talis, et sic de pluribus. Ad quæ respondere poterit ille qui
[010] summonitus est et excipere multis modis, quare homagium et servitium
[011] non pertineant ad petentem, ut si mutationes et donationes intervenerint: ut
[012] si tales antecessores vel eorum heredes de quibus fit mentio, postquam sic
[013] essent in seisina ut prædictum est, donationem fecissent11 vel permutationem,
[014] vel recognitionem, vel remissionem per concordiam vel per iudicium
[015] post magnam assisam vel duellum, vel quod alius talis se gerit pro herede
[016] talis domini capitalis, et quod12 ille qui petit non sit heres, et ita quod ipse
[017] iam pridem ipsum implacitavit per aliud breve de servitiis et consuetudinibus:
[018] et petere poterit iudicium, si de una et eadem re debeat simul et
[019] semel duobus respondere. Et sic cum ipse petens per iudicium recuperaverit,
[020] poterit ipse tenens per iudicium recedere de tali homagio. De tali
[021] materia habetis de termino Sancti Hillarii anno regis13 Henrici sexto,14
[022] comitatu Dorsetiæ, de Alano de Sancto Georgio,15 ratio16 petendi.17 Sed
[023] quod non dominus summoneri debeat, ut prædictum est in principio, habetis
[024] de termino Sancti Michælis anno regis Henrici nono incipiente decimo,
[025] comitatu Cantiæ, de Isabella de Hotot.18 Cum autem tenens verum dominum
[026] suum deadvocaverit in iudicio ut prædictum est, et non domino fecerit
[027] homagium et servitium, cum omnino dominum suum deadvocaverit, vertetur
[028] placitum inter ipsum verum dominum et tenentem suum. Et unde imprimis
[029] videndum utrum dominus agat per breve de servitiis et consuetudinibus,
[030] vel per breve quod talis faciat ei homagium et servitium. Si autem
[031] per breve de servitiis et consuetudinibus, tunc refert utrum dominus agat
[032] super ipso iure vel super seisina homagii et servitii, scilicet utrum contineatur
[033] in breve quod faciat ei consuetudines et recta servitia quæ ei facere
[034] debet et solet, vel19 tantum quæ20 facere solet,21 vel tantum quæ ei facere23
[035] debet. Si autem super ipso iure, qualecumque sit breve, et sive dominus



Notes

8. docere, OA, LA, OC.

9. ipsius, V, CM; talis, MG.

10. illius, OB, MA, MB, CE, MG.

11. Om., OB, MA, MB.

12. Om., OB, MA, MB.

13. regni regis, OC, LA, MG.

14. octavo, OA; septimo, MG; decimo, OC.

15. Gregorio, LA, MC.

16-17. rem petendam, MG, V; rectum petendi, OC.

18. Hotot, V, OA, OB, LA, MC, OC, Y; Hoctoh., MA; Botoch, MB; Hotoch., CM; Hototh, MG; Hotoh., CE.

20. quod, MA, MB.

19-21. Om., MG, CM.

21-23. Om., OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College