Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 240  Next    

Go to Volume:      Page:    




Si dominus captionem homagii tenentis sui differat vel recuset per malitiam.


[002] ITEM esto quod cum dominus obligatus sit ad capiendum homagium tenentis
[003] sui,51 captionem illam differat vel recuset in fraudem forte, ne ei teneatur
[004] ad warantiam, quo casu multipliciter poterit tenenti52 provideri. Relevatur
[005] imprimis a servitio ad quod nullo modo tenetur nisi capto homagio. Et
[006] si per placitum et iudicium capi debeat, dominus omnia arreragia amittet.
[007] Poterit etiam tenens si voluerit, oblato homagio coram pluribus in comitatu
[008] vel curia et præcise recusato, attornare se superiori domino capitali, et
[009] si ipse homagium recusaverit, alteri superiori: et ita de domino in dominum
[010] quousque pervenerit ad ipsum regem, qui est principalis dominus omnium
[011] descendendo, et ultimus53 ascendendo, et heres ultimus omnium heredum.
[012] Cum autem tenens sic se attornaverit superiori domino, et ipse homagium
[013] suum ceperit, ille qui homagium recusavit ulterius servitium nec homagium
[014] petere poterit, et nihilominus tenebitur ad warantiam, hoc probato
[015] quod homagium iuiuste recusaverit, et illum sequetur servitium cui factum
[016] est homagium. <Et quid si superior dominus capitalis homagium talis
[017] recusaverit cum fuerit ei oblatum, postquam inferior dominus homagium54
[018] iniuste recusaverit? Nec ei fiet servitium non magis quam domino inferiori
[019] qui medius esse deberet, et sic dici posset de omnibus aliis superioribus
[020] dominis capitalibus.> Si autem sine causa tali, vel alia sufficienti, tenens
[021] per districtionem contra voluntatem suam homagium fecerit superiori vel
[022] extraneæ personæ, si verus dominus petat homagium, non poterit tenens
[023] f.83] recedere ab eo cui homagium fecit sine iudicio: et quo casu cum ipse
[024] verus dominus petat a tenente suo, quod faciat ei consuetudines et recta
[025] servitia quæ ei facere debet de libero tenemento, quod de eo tenet in tali
[026] villa, ut in homagiis, releviis, redditibus etcetera, et unde petit quod faciat
[027] ei homagium et relevium de tali feodo etcetera: et cum talis venerit et1
[028] cognoscit2 quod de eo tenere debet feodum illud, et libenter faceret ei homagium
[029] et servitium si recedere posset3 a tali domino, qui homagium suum
[030] cepit per districtionem, vel ipsum verum dominum penitus deadvocaverit,4
[031] dicendo quod nihil de eo teneat. Si autem ipsum advocaverit ut prædictum
[032] est, tunc summoneatur ipse5 capitalis dominus superior vel extraneus non
[033] dominus, quod sit ad certum diem ad cognoscendum quid iuris clamat6 in
[034] homagio et servitio prædicti talis, vel7 ratione hereditatis, quæ fuit talis
[035] antecessoris ipsius tenentis in tali villa, et unde talis verus dominus, scilicet



Notes

51. Om., OB, MA, MB.

52. Om., OB, MA, MB.

53. ulterius, OB, MA, MB, CE, MG, CM.

54. Om., OB, MA, MB, CE.

1. aut, OA, LA, OC, MC.

2. cognoscat, OB, MA, MB; cognoverit, OC; recognoscit, CM.

3. possit, LA, OC.

4. deadvocat, OA, LA, MC; deadvocavit, V, CM, OC, OB.

5. ille, OB, MA, MB, CE, CM, MG.

6. clamet, OA, LA, CE; clam., MA.

7. Om., OA, LA, OC, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College