Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 239  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] homagium quod durat adhuc inter dominum qui servitium attornavit et
[002] tenentem26 suum.3 Sed tamen propter hoc cessare non debet districtio pro
[003] servitio,27 quia districtio pertinet ad servitium habendum et non ad homagium
[004] quod30 dominus retinuit. Et qui concedit alicui servitium, per consequens
[005] concedit districtionem, quia servitium concedere sine districtione nihil
[006] f.82b] est, non magis quam si diceret quis, Concedo tibi haustum in fonte
[007] meo, sed nolo quod habeas accessum ad fontem. Et sic nulla erit concessio:
[008] et multa sunt exempla. Et unde si tenens deadvocaverit illum qui distringit
[009] pro servitio, non tamen cessare debet districtio pro31 servitio, quia ista simul
[010] stare possunt, deadvocatio et districtio. Sed si32 simul homagium33 cum
[011] servitio, et sic fiat deadvocatio, dicunt quidam quod cessat districtio, nisi sit
[012] qui dicat quod si donatio et concessio stare non possit34 ex35 una causa,36
[013] videlicet37 homagium,38 tamen valere39 debeat de servitio: et ita non deberet40
[014] cessare districtio41 si ita42 cum43 unum tenere possit invito tenente, et
[015] aliud non, et nisi ita sit quod homagium dedicere non possit, et si dicat,44
[016] Iniuste deadvocatus sum, et hac ratione, quia finis inde factus est, vel homagium
[017] in curia regis recognitum et convictum, et45 huiusmodi.> Et quo casu
[018] oportet quod sibi caute prospiciat, vel per breve de fine facto, vel per breve
[019] de warantia, et quod sequatur finis et cirograffum, vel ut paulo ante dictum
[020] est quod tenens summoneatur ad ostendendum cui faciat servitium
[021] suum, et similiter ille dominus qui attornavit, ad cognoscendum quid iuris
[022] clamat in prædicto46 servitio, et tunc fiat47 ut supra dictum est de prædicto
[023] Galfrido. Cum autem servitium sic attornandum fuerit, non magis debet
[024] attornari ad damnum et periculum ipsius tenentis nisi voluerit quam ipsum
[025] homagium, ut prædictum est. Non debet aliter facere quam prius fecit nisi
[026] velit, et secundum quod prius fecit, nec plus servitii, nec plures sectas, nec
[027] alibi quam solebat, quia si ille cui attornatus est hoc facere posset, ita tenens
[028] immodice gravaretur. Prospiciat igitur tenens cum48 fuerit attornandus,
[029] quod de eo cui attornatus erit49 cartam habeat sufficientem per quam se
[030] defendere possit50 versus eum cui attornatus fuerit, quod plura servitia non
[031] exigat quam tenens suus ei facere teneatur, et per quam obligatus sit ille
[032] dominus ad warantiam et excambium, sicut fuit ille qui attornavit.



Notes

26-27. tenentis sui, OA, OB, LA, MA, MB, MC.

30. quia, OC, MG, CM, OB, MB, V.

31. de, OA, LA, OC.

32. Om., OA, OC, CM, MB; a, MA.

33. pro homagio distringatur, V, MG; homagio, CM; hom. distringatur, OB, MA, MB, Y.

34. possint, OB, CE; possunt, OC; posset, V.

35-36. ex u. parte c., MA; pro una parte, OA, OC, LA, V.

38. ex homagio, OB; homagio, V; homagium, OC, CE; hom., OA, MA, MB, Y, CM; om., MG.

40. debet, Y, CM, MG.

37-39. scilicet cum homagium valere, LA, MC (tamen).

43. tamen, LA, OB, MB, MC, Y (+ cum).

41-42. districtio si ita., CE; distr. si. Ita, OA; distr. Si ita, LA, MA, MC, OB, CM; distr. Et ita, MG.

44. dedicat, MA, MB, OB (-- si), Y (corr. si dicat); (ita dicat, CM).

45. vel, OB, MA, MB.

46. illo, MG, CM, Y.

47. fiet, OB, MB, CE, Y.

48. cui, OB, MA, MB, CE.

49. fuerit, CE, V.

50. posset, OB, MA, MB, CE.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College