Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 23  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quid sit lex, et quid consuetudo, sine quibus non poterit quis esse iustus,
[002] ut faciat iustitiam et iustum iudicium inter virum et virum. Est autem
[003] iustitia constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuens. Cuius
[004] definitio poterit intellegi duobus modis, uno prout est in creatore, altero
[005] prout est in creatura. Et si intellegatur prout est in creatore, id est in deo,
[006] plana sunt omnia, cum iustitia sit dei dispositio, quæ in omnibus rebus
[007] recte constituit et iuste18 disponit. Ipse enim deus tribuit unicuique secundum
[008] opera sua. Ipse non est variabilis neque temporalis in dispositionibus
[009] et voluntatibus suis, immo eius voluntas est constans et perpetua. Ipse
[010] enim non habuit principium, nec19 habet20 nec habebit finem. Altero modo
[011] intellegitur21 prout est in creatura, id est in homine iusto. Homo enim
[012] iustus habet voluntatem tribuendi unicuique ius suum, et ita illa22 voluntas
[013] dicitur iustitia. Et dicitur voluntas tribuere ius suum, non quantum ad
[014] actum sed quantum ad affectionem.23 Sicut dicitur24 imperator Augustus,
[015] non quod25 semper26 augeat imperium, sed quia eius propositi27 est ut
[016] augeat. Sicut dicitur de matrimonio, quod dicitur individua coniunctio quia
[017] eius sunt animi ut numquam dividantur, postmodo tamen dividuntur ex
[018] causa. Item dicitur iustitia constans secundum definitionem, prout iustitia
[019] est in creatura, ut per hoc quod dicit voluntas intellegatur mens, et per hoc
[020] quod dicit28 constans intellegatur bonum. Constantia enim semper accipitur
[021] in bonum, unde et sancti dicuntur fuisse constantes, ubi29 dicitur, O constantia
[022] martyrum! Item Constantes estote. Constantia enim non admittit
[023] variationem. Per hoc autem quod dicit perpetua intellegatur30 habitus, quia
[024] iustitia est habitus mentis bonus, vel mentis bene constitutæ. Vel iustitia
[025] est voluntarium bonum. Nec enim potest dici bonum proprie nisi intercedente
[026] voluntate. Tolle enim voluntatem et erit omnis actus indifferens.
[027] Affectio quidem31 tua nomen imponit operi tuo. Item crimen non contrahitur
[028] nisi voluntas nocendi intercedat. Item voluntas et propositum distinguunt
[029] maleficia. De hoc autem quod dicit ius suum, id est hominis meritum,
[030] nam propter delictum vel pactum non servatum, vel similia, privatur quis
[031] iure suo. De hoc autem quod dicit cuique,32 id est sibi ipsi, ut honeste vivat.
[032] Item deo, ut deum diligat. Item proximo, ut eum non lædat.

Quid sit ius.


[034] DE hoc autem quod dicit ius suum, id est iustitiæ, et sic dicitur ius iustitia
[035] quia in ea stant omnia iura. Ius ergo33 derivatur a iustitia, et habet varias



Notes

18. et recte disponit, MG, CM.

19-20. Om., OB, MB.

21. intellegitur iustitia, P; intellegi potest, OC.

22. ista, MG, CM.

23. effectum, OB, MB.

24. dicit, MB, CM, MG, HB.

25. quia, MB, Y.

26. Om., CE.

27. propositum, V, MA, CM, MG, HA, HB.

28. dicitur, V, Y.

29. ut, OB, MA, MB, CE, Y; prout, OC.

30. intellegitur, OB, OC, CM, MG, P, Y, HB.

31. enim, MA, MB, CE, CM, MG, P, HB.

32. ius suum cuique, MG, CM.

33. autem derivatur, OB, MB, MA, CE, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College