Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 238  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] casu non magis poterit attornare homagium et servitium quam wayviare
[002] feodum suum, quia dominus velit nolit warantizabit et defendet propter
[003] homagium. Et quod homagium attornare non poterit nisi in casibus superius
[004] exceptis, habetis de termino Paschæ anno regis12 Henrici septimo
[005] comitatu Herefordiæ,13 de itinere, et uno tenemento in comitatu Cantiæ,14
[006] de Willelmo filio Benedicti cive Londoniarum, et Galfrido de Lucy
[007] tenente, et Willelmo de Mandevilla comite capitali domino, de tenemento
[008] N. de Gingesvilla.15 Et cum idem Galfridus tenens attachiatus esset vel
[009] summonitus ad faciendum eidem Willelmo homagium et servitium suum,
[010] quod idem comes ei dederat,16 et prædictum Galfridum eidem Willelmo attornaverat,
[011] idem Galfridus noluit ei attornari,17 sed ipsum in curia penitus
[012] deadvocavit, et dixit quod nihil de eo tenuit, nec tenere voluit, nec recedere
[013] a domino suo qui eum feoffavit. Propter quod summonitus fuit prædictus
[014] comes ad ostendendum quid iuris clamaret in servitio prædicti Galfridi,
[015] qui venit et cognovit quod dederat prædicto Willelmo homagium et
[016] servitium ipsius Galfridi de tenemento quod de eo tenuit18 in prædicta villa.
[017] Ad quod respondit Galfridus quod noluit attornari19 prædicto Willelmo
[018] nisi curia consideraret. Dixit etiam quod tenuit de dicto20 comite duo tenementa,
[019] unum in villa prædicta et aliud alibi, et simul et semel feoffatus fuit
[020] de eisdem tenementis per unicum homagium et servitium, nec voluit homagium
[021] suum dividere, et facere duo ubi prius non fecit nisi unum, nisi curia
[022] consideraret, nec attornari21 prædicto Willelmo. Et quia comes cognovit et
[023] concessit quod idem Galfridus faceret servitium eidem Willelmo de prædicto
[024] tenemento in prædicta villa in omnibus rebus, et quia idem Galfridus
[025] nihil ostendit in curia quare servitium illud eidem Willelmo facere non
[026] posset vel non deberet, consideratum fuit quod Willelmus haberet seisinam
[027] suam de prædicto servitio, salvo dicto comiti homagio de toto prædicto
[028] feodo. Et hoc ideo ut videtur, quia22 homagium dividi nec attornari non23
[029] potuit contra voluntatem tenentis, licet servitium dividi posset24 et attornari.
[030] Et sic videtur quod servitium attornari poterit in omni casu, et contra
[031] voluntatem tenentis, licet homagium non possit nisi in casibus supra dictis.
[032] Et unde si cum dominus servitium attornare voluerit, tenens noluerit attornari,
[033] et ipse cui attornatus fuerit districtionem fecerit, poterit tenens si
[034] voluerit illum25 deadvocare cui fuerit attornatus. <Et iuste propter



Notes

12. regni regis, OC, MG.

13. Hertfordiæ, OA, MC, CE.

14. Lancastriæ, MG; Cantuariensi, OC.

15. Gygeswille, OA; Gygenvilla, LA; Gingevilla, OB, MB, CM; Gyngeville, MC; Gisevilla, OC.

16. dederit, OB, MA, MB.

17. attornare, V, MG, Y, CM (corr. a-ri).

18. tenet, OA, LA, OC, MC.

19. attornare, OC, MG, CM, MB, V.

20. domino, OB, MA, MB, CM, MG, Y, CE, V.

21. attornare, MG, CM, MB, MA.

22. quod, OB, MB.

23. Om., OB, MA, MB, CM, MG, Y, CE.

24. possit, OB, MA, MB, MG, CM, Y.

25. ipsum, MG, CM, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College