Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 232  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] et ulterius non. De nullo autem tenemento quod tenetur ad terminum fit
[002] homagium, fit tamen inde fidelitatis sacramentum.

Per quas personas.


[004] PER quas personas? Et sciendum quod non per procuratores nec per litteras
[005] fieri poterit homagium, sed in propria persona tam domini quam
[006] tenentis capi debet et fieri, quia in quibuscumque casibus persona necessaria
[007] fuerit, negotium per procuratorem vel per litteras expediri non poterit.

Item qualiter et per quæ verba.


[009] ITEM qualiter et per quæ verba fieri debeat4 homagium?5 Et sciendum quod
[010] ille qui homagium6 facere7 debet obtentu reverentiæ, quia8 debet hoc9
[011] domino suo, adire debet dominum suum ubicumque inventus10 fuerit in
[012] regno, vel alibi si commode possit adire:11 et non tenetur dominus quærere
[013] suum tenentem. Et sic debet homagium ei facere: debet quidem12 tenens
[014] manus suas utrasque ponere inter utrasque manus domini sui,13 per quod14
[015] significatur15 ex parte domini protectio, defensio et warantia, ex16 parte
[016] tenentis, subiectio17 et reverentia. Et dicere debet hæc verba, Devenio homo
[017] vester de tenemento quod de vobis teneo, vel aliter, quod de vobis tenere
[018] debeo, et fidem vobis portabo de vita et membris et terreno honore, secundum
[019] quosdam, vel aliter secundum alios, de corpore et catallis et terreno
[020] honore, et fidem vobis portabo contra omnes gentes, quæ18 vivere19 poterunt
[021] et mori secundum20 quosdam,21 salva22 fide debita domino regi et heredibus
[022] suis.23 Et statim post24 faciat25 domino suo sacramentum fidelitatis hoc
[023] modo.

De sacramento fidelitatis.


[025] Hoc audis26 domine N. quod fidem portabo de vita et membris, corpore et
[026] catallis et terreno honore, sic me deus adiuvet et hæc sancta. Et quidam27
[027] hic28 adiciunt in sacramento et bene, quod fideliter et sine diminutione, contradictione,
[028] vel impedimento et dilatione iniusta, terminis statutis faciet29
[029] servitium suum domino suo et heredibus suis. Et fieri debet homagium non
[030] privatim, sed loco30 publico et31 communi, coram pluribus in comitatu,32
[031] hundredo, vel curia,33 ut si forte tenens per malitiam homagium vellet dedi-



Notes

4. debet, MG, Y, CM.

4-5. debeant homagia, MB; debent homagia, OA, LA, CE, MA, OB, MC.

4-5. debeant homagia, MB; debent homagia, OA, LA, CE, MA, OB, MC.

6. homagium suum, OA, LA, CE, OC, MC.

7. facit facere, OB, MA, MB.

8. quam, V, MG; quod, OA, LA, OC, CM.

9. Om., OA, LA, OC, MA, CM.

10. Om., OA, LA, OC.

11. adiri, V, OA, CE.

12. enim, OB, MA, MB, CM, Y, MG.

13-14. sui et per hoc, MG, CM, Y.

15. signatur, MC, LA; significabitur, CM.

16. et ex, OA, MC, LA, OC, V.

17. obiectio, MA, MB.

18. qui, LA, MC, V; om., OA.

18-19. ubi venire, OC.

18-19. ubi venire, OC.

20-21. Om., OB, MA, MB.

22-23. Om., OA.

24. Om., OB, MA, MB.

25. fiat, OB, MG, Y, CM; veniat, OC.

26. auditis, OB, MB, CE, Y, CM, MC.

27. quidem, OB, OC, Y; quid., MA, MB, CM, MG.

28. hoc, OA, LA, MC, V; om., OC.

29. fiet, MA, MB, CE, Y; fiat, CM; facies, LA; facient, MC.

30. in loco, CM, V.

31. in, OB, MA, MB, CE, Y, MG, CM; et in, MC.

32-33. comitatibus hundredis vel curiis, OA, LA, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College