Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 233  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] cere, posset dominus facilius probationem habere de homagio facto et servitio
[002] recognito: quia homagium faciendum præcedere debet diligens examinatio,
[003] si ille qui heredem se facit sit filius naturalis eius cuius heredem se
[004] facit, et heres rectus et propinquus quantum ad ius possessionis, et non
[005] solum rectus et propinquus, sed si34 sit35 heres propinquior quantum ad ius
[006] proprietatis. Quilibet autem heres propinquior utrumque ius habere debet,
[007] possessionis videlicet et proprietatis, quamvis eo alius maius ius habuerit.

Quæ sunt inquirenda et tenenda in sacramento fidelitatis.


[009] ITEM inquiri debet quale et quantum tenementi36 teneat, pro37 quo et de quo
[010] obligatur homagium facere. Item quid in dominico, et quid in servitio, et
[011] utrum totum tenementum teneat in dominico vel totum in servitio, vel
[012] partem in dominico et38 partem in servitio. Item per quod servitium et
[013] qualiter descendat ei hereditas, quod heres esse possit, ne39 in captione
[014] f.80b] homagii contingat40 dominum per negligentiam decipi vel41
[015] errorem.

Quis effectus homagii.


[017] EFFECTUS vero homagii est, quod si quis homagium alteri fecerit domino
[018] vel non domino, a tali domino vel homagio suo recedere non poterit sine
[019] iudicio quamdiu tenuerit tenementum, per quod obligatur ad homagium,
[020] in dominico vel servitio. Item nihil poterit tenens facere propter obligationem
[021] homagii, quod vertatur domino ad exheredationem vel42 atrocem
[022] iniuriam,43 nec dominus tenenti e converso.44 Quod si fecerint, dissolvitur
[023] et extinguitur45 homagium omnino et homagii connexio et obligatio, et erit46
[024] iustum iudicium cum venerint47 contra homagium et fidelitatis sacramentum.
[025] <Quod48 in eo in quo delinquunt49 puniantur, scilicet in persona
[026] domini quod amittat dominium, et in persona tenentis quod amittat tenementum,
[027] secundum quod inferius dicetur plenius. Et sic dissolvi poterit
[028] homagium.50>

Qualiter homagium dissolvitur et extinguitur.


[030] QUALITER autem dissolvatur homagium, ex una parte vel ex51 utraque,
[031] domini et tenentis, ita quod ex una parte teneat et52 ex altera53 non, vel ex
[032] utraque parte deficiat, videndum. Et sciendum quod aliquando tenet homagium
[033] et homagii connexio in persona tenentis, et omnino54 dissolvitur et ex-



Notes

34. Om., LA, CM.

35. Om., MA, CE.

36. tenementum, V; ten., MA, MB, CM, OB.

37. et pro, MG, CM, Y.

38. Om., OA, LA, MC, CE; per, OB; vel, CM.

39. Om., MA, MB; quia, OB.

40. contingit, OB, MB, (contra, MA).

41. vel per, V, CM, MG, Y.

42. vel aliam, V, CM, MG, OB (corr. alias); vel alias, MA, MB.

42-43. vel alias atroces iniurias, CE.

44. nec e converso, OB, MA, MB, CM, MG, Y.

45. distinguitur, LA, MC, MB, OA (corr. ex-).

46. erit inde, MG, V.

47. venerit, MG, V.

49. delinquitur, LA, MC.

48-50. Om., OB, MA, MB, CE, Y, MG, CM; sic, OA, LA, OC, MC.

51. Om., OA, LA, OC, CM.

52. Om., CE, CM, Y, MG.

53. alia, V, OA, LA, OC, MC.

54. Om., MG, Y, CM; ideo, MA, MB, OB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College