Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 231  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] domino rege. Et si inter dominos suos capitales inimicitiæ oriantur, in propria
[002] persona semper stabit cum eo cui fecit ligeantiam, et per attornatum
[003] cum aliis, vel salvo eis servitio34 in quo eis35 tenetur de tenemento quod de
[004] eis tenet.

De quibus rebus.


[006] DE quibus rebus? Et sciendum quod de terris et tenementis, redditibus et
[007] omnibus aliis quæ tenentur per servitium militare, sive36 servitium militare37
[008] magnum sit vel38 minimum, etiam si non daretur ad scutagium nisi obolus
[009] unus, et semper sequetur tale servitium custodia heredis39 et maritagium, et
[010] non tantum propter homagium factum, sed propter regale servitium, et
[011] quia non ad omne homagium sequitur custodia et maritagium, quia homagium
[012] fit aliquando40 de tenemento quod tenetur in socagio. Item fit homagium
[013] de tenementis41 quæ tenentur42 per seriantiam, et ibi sequitur custodia
[014] et maritagium, maxime si seriantia illa respiciat regem et patriæ defensionem,
[015] et secus est si privatam personam, et in nulla parte ipsum regem vel
[016] exercitum suum. Sunt enim plures seriantiæ quæ respiciunt privatas personas
[017] et non ipsum regem, ut si quis debeat equitare cum domino suo de
[018] manerio in manerium, et tales dicuntur Rodknights,43 vel si teneat tenementum
[019] aliquod per seriantiam tenendi placita sua, vel portandi brevia sua
[020] infra certa loca, et huiusmodi. Et tales si aliquando faciant homagia, non
[021] prætextu talis homagii pertinebit ad capitalem dominum custodia et maritagium.
[022] De feodo vero vel redditu qui datur ex camera, sive tenemento de
[023] quo possit redditus provenire,44 non fit homagium. Nec pro solo dominio
[024] fiunt45 homagia46 nisi soli regi vel principi, sine tenemento vel servitio. Admittitur
[025] tamen quandoque quod campiones faciunt homagium domino suo,
[026] sed hoc esse non debet nisi pro dominio tantum. Nec valet homagium si
[027] redditus sit annuus et de camera, nisi constituatur et proveniat47 ex48 certo
[028] tenemento. Tenementum vero certum quod datur alicui in feodo per ser-
[029] vitium militare obligat tenentem ad homagium. Quod quidem si
[030] omnino ab alio evincatur a tenente, per hoc homagium omnino1 dissolvitur
[031] et extinguitur,2 nec revocari poterit nec resuscitari nisi ex nova causa, et
[032] quamdiu talis fuerit in possessione, licet alius3 ius habuerit, durat homagium
[033] inter tenentem et non dominum qui feoffavit, donec tenens evincatur



Notes

34. forinseco servitio, OC, V.

35. Om., OB, MA, MB, CM.

36-37. Om., OA, (+ Y), MG, MA, CM.

38. sive, V, OB, MB, MG, Y, CM; vel per, LA, MC (* per).

39. heredum, OA, LA, MC, OC.

40. aliquando ut supra dictum est, V, OA, LA, MC, OC.

41-42. de tenemento quod tenetur, OB, MA, MB, V.

43. Rodenightes, OB; Rodknithes, CE; Rodknychtes, MB; Rodoniches, MA; Rodcingthes, Y; Rodchnitts, CM; Rodchintes, MG; Rodnintes, OC; Rodcinthes, OA; Fodcinthes, LA; Rodtinthes, MC.

44. pervenire, OC, V; evenire, CM, MG.

45-46. fit homagium, V, MG, CM.

47-48. proveniatur de, OB, MB.

1. Om., OB, MB, MG.

2. distinguitur, OB, MA, MB, CM, MG.

3. aliud, OC, MA, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College