Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 22  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] locuti fuerint homines, reddituri sunt rationem. Quis ergo effugere poterit
[002] a ventura ira? Mittet enim filius hominis angelos suos, qui colligent de
[003] regno dei omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem, et ex eis alligabunt
[004] fasciculos ad comburendum, et mittent eos in caminum ignis, ubi erit
[005] fletus et stridor dentium, gemitus et ululatus, eiulatus, luctus et cruciatus,
[006] stridor et clamor, timor et tremor, dolor et labor, ardor et fœtor, obscuritas
[007] et anxietas, acerbitas et asperitas, calamitas et egestas, angustia et tristitia,
[008] oblivio et confusio, tortiones5 et punctiones, amaritudines et terrores, fames
[009] et sitis, frigus et cauma, sulphur et ignis ardens in sæcula sæculorum.
[010] Caveat etiam6 quilibet iudicium illud ubi iudex terribiliter districtus, intolerabiliter
[011] severus, immoderate offensus, vehementer iratus, sententia eius
[012] incommutabilis, carcer irremeabilis, tormenta sine fine, sine intervallo,7
[013] tortores horribiles qui numquam lassescunt,8 numquam miserentur, timor
[014] rerum conturbat, conscientia damnat, cogitationes increpant, et fugere non
[015] licet. Under beatus Augustinus, O quam magna peccata mea sunt nimis!
[016] unde cum quis deum habuerit iustum iudicem, et conscientiam suam9
[017] testem, nihil timeat nisi causam suam.

Quid sit lex et quid consuetudo.


[019] VIDENDUM est etiam10 quid sit lex. Et sciendum quod lex est commune
[020] præceptum virorum consultum prudentium,11 delictorum quæ
[021] ignorantia contrahuntur coertio, rei publicæ sponsio communis. Item auctor
[022] iustitiæ est deus, secundum quod iustitia est in creatore. Et secundum hoc
[023] ius et lex idem significant.12 Et licet largissime dicatur lex omne13 quod
[024] legitur, tamen specialiter significat14 sanctionem iustam, iubentem honesta,
[025] prohibentem contraria. Consuetudo vero quandoque pro lege observatur in
[026] partibus ubi fuerit more utentium approbata, et vicem legis obtinet.
[027] Longævi enim usus et consuetudinis non est vilis auctoritas.15

Quid sit iustitia.


[029] f.2b] QUIA a iustitia quasi a quodam fonte omnia iura emanant, et quod
[030] vult iustitia ius idem prosequitur, videamus igitur16 quid sit iustitia et unde
[031] dicatur. Item quid sit ius et unde dicatur, et quæ sint17 eius præcepta. Item



Notes

5. tortores, OB, MB; torsiones et confusiones, LA; torsiones et (+ con) punctiones, OC.

6. caveat igitur, V, Y.

7. intervallo (et) sine temperamento, V, OC, MG (intemp.), CM (intemp.), MC, LA.

8. lacescunt, OA, MA, MB, CE, OC, LA, Y, HB, MG, MC; laccescunt, OB; lascescunt, CM; latescunt, HA.

9. Om., MG, CM.

10. enim, OB, MB; om., CE.

11. prudentium, MA; prudentum, OA, CE, LA, Y, MC; prudentium consultum, OC, MG, HB; prudentium et cons., CM; prudentium consultorum et prudentum, MB; consilium prudent., OB; prudentium consilium, HA.

12. signant, MSS. var.

13. esse, OB, MB.

14. signat, MSS. var.

15. auctoritas, etc., OA, MA, LA, MC.

16. ergo, MG, CM, P.

17. sunt, OC, MA, MB, CM, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College