Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 229  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] dem deo servientibus. Videtur et verum est, quod primo et principaliter fit
[002] donatio ecclesiæ, et secundario rectoribus et personis. Et unde si aliquando
[003] fiat homagium de facto in ipsa prima donatione, quod sæpius fit propter
[004] warantiam, numquam postea sequetur59 relevium, vel aliud homagium, vel
[005] custodia de iure, licet aliud de consuetudine, vel per modum donationis
[006] observetur. Quia si plures sint ibi abbates et priores successive, et mutentur
[007] omnes canonici60 in alias personas et alia capita, semper erit corpus
[008] f.79] idem, et idem conventus ad similitudinem gregis etcetera. Item si
[009] plures sint abbates et priores successive, nullus debet narrari1 descensus
[010] iuris2 de abbate in abbatem, sicut de herede in heredem, quia iure hereditario3
[011] nullus succedit alteri, quia sunt in possessione nomine alieno. Et licet
[012] tales ad homagium4 non teneantur de iure, faciunt tamen5 tota die de consuetudine,
[013] et dant relevia infra certa tempora, scilicet infra tricesimum
[014] annum, sicut in Normannia de consuetudine observatur, ne capitales domini
[015] debitiis servitiis defraudentur: hoc tamen inter præmissa observato, quod
[016] si minor homagium fecerit, nullum tamen iuramentum fidelitatis antequam
[017] ad ætatem pervenerit præstabit. Et qualiter poterit minor homagium facere
[018] vel capere, cum sit necessarius hinc inde consensus et expressio verborum.

Item quando.


[020] ITEM quando quis possit homagium facere? Et sciendum quod in principio
[021] donationis, tam ante seisinam habitam quam post seisinam. Sed si ante et
[022] seisina non sequatur, homagium effectum non habebit, vel si nec in vita
[023] donatoris, nisi donatio ratificata fuerit6 ab herede.

Item quotiens.


[025] ITEM quotiens? Et sciendum quod semel ab initio. Et pluriesplures,
[026] OB, OC, MB, CM, MA (corr. pluries). successive
[027] capi poterit homagium, sicut fieri, quia cum ab initio factum fuerit8 homagium
[028] a tenente et captum a domino, semper tenet homagium quousque
[029] uterque simul, vel alter ipsorum moriatur, et tunc per mortem decedentis9
[030] solvitur10 sive11 dissolvitur, quia mors omnia solvit ex parte decedentis,12
[031] sive dominus sive tenens.13 Sed tenet homagium in persona superstitis, et si
[032] cadat in persona morientis: tenet tamen obligatio in persona heredis, et14 in
[033] persona heredis15 cum homagio relevatur tenementum, et in persona domini
[034] innovatur16 homagium quod tenuit ab initio. Et unde si17 plura fiant homa-



Notes

59. sequitur, OA, LA, MC; s-atur, OC.

60. monachi, MG, CM, Y.

1. variari, LA, V.

2. iuris, OA, CE, V; iure, OB, LA, MG; iur., OC, MA, MB, MC, Y; de iure, CM.

3. hereditarie, MG, CM, Y.

4. homagia, OA, LA, OC, MC.

5. Om., OA, LA, CE, OC, MC.

6. fuerit per confirmationem, OA, LA, OC, MC.

8. sit, OB, MB.

9. decendentis, MB; descendentis, OA, CM; disc-, OC; desc-, CE.

12. decendentis, MA; descendentis, CM; desc-, CE; disc-, OC.

10-11. Om., OA, LA, OC, MC.

13. tenens fuerit, MG, V.

14-15. Om., LA, Y, MG, CM, MA, MC.

16. renovatur, MG, CM, Y; inveniatur, MB.

17. Om., OB, MA, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College