Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 228  Next    

Go to Volume:      Page:    




Quid sit homagium et qualiter contrahatur.


[002] QUID sit homagium? Sciendum36 quod
[003] homagium est iuris vinculum quo
[004] quis tenetur et astringitur ad warantizandum, defendendum, et adquietandum
[005] tenentem suum in seisina sua versus omnes per certum servitium in
[006] donatione nominatum et expressum, et etiam vice versa quo tenens reobligatur
[007] et astringitur ad fidem domino suo servandam37 et servitium debitum
[008] faciendum. Item contrahitur homagium de utriusque voluntate38 tam
[009] domini quam tenentis per contrariam utriusque voluntatem dissolvendam
[010] si uterque voluerit. Non enim39 sufficit si unus tantum hoc voluerit, quia
[011] nihil tam conveniens est40 naturali æquitati etcetera. Est itaque tanta et
[012] talis connexio per homagium inter dominum et tenentem suum, quod tantum
[013] debet dominus tenenti quantum tenens domino præter solam reverentiam.

Quis teneatur homagium capere.


[015] ITEM quis teneatur homagium capere? Et sciendum quod dominus feodi et
[016] feoffator, sive sit masculus sive femina, maior vel minor. Nec si dum minor
[017] fuerit homagium ceperit, maior factus allegare potuit41 ætatem, et quod
[018] deceptus fuit quando infra ætatem homagium cepit, quia in captione homagii
[019] semper subintellegendum erit quod hoc fit salvo iure cuiuslibet: et unde
[020] si falsa carta intervenerit, cum minor ad ætatem pervenerit, argui poterit
[021] falsitatis42 non obstante homagio. Sed43 si contra actionem excipiatur45 de
[022] homagio, contra49 homagium replicetur de minori46 ætate, quod47 quidem48
[023] esse non poterit in maiore, qui50 ignorare non debet cuius condicionis sit
[024] ille cuius homagium ceperit.

Quis teneatur homagium facere.


[026] ITEM videndum51 quis potest homagium facere. Et sciendum quod liber
[027] homo tam masculus quam femina,52 clericus et laicus, maior et minor, dum
[028] tamen electi in episcopos post consecrationem homagium non faciant,53
[029] quidquid fecerint54 ante, sed tantum fidelitatem. Conventus autem55 homagium
[030] non facit56 de iure, sicut nec abbas nec prior, eo quod tenent nomine
[031] alieno, scilicet nomine ecclesiarum, sicut videri poterit57 in ipsa donatione
[032] in principio donationis, ut si dicatur, Sciant etcetera, quod dedi etcetera,
[033] tali ecclesiæ et tali rectori, vel tali priori, vel tali58 abbati et monachis ibi-



Notes

36. sciendum est, CE, MG, CM.

37. observandam, MG, CM, Y.

38. voluntate scilicet, MG, Y, CM.

39. enim hoc, MC, LA.

40. Om., OB, MG, CM, Y, CE.

41. poterit, MG, CM, Y.

42. falsitas, OB, MA, MG; falsitatem, CM.

43. Om., OA, LA, OC, MC.

43-45. sed actioni excipiatur. contra, CE.

43-45. sed actioni excipiatur. contra, CE.

46. maiore, MG, CM.

48. Om., OB.

47-49. Om., MA.

47-48. Om., MG, (+ Y), MB.

50. quæ, LA, MC.

51. videndum est, MG, CM, Y, CE.

52. femina et, MG, CM, Y.

53. facient, CM, Y, MG.

54. fecerant, LA, MC.

55. etiam, MG, CM, Y.

56. faciet, MG, V; faciat, MB.

57. potest, MG, CM.

58. Om., OA, LA, OC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College