Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 227  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] litatis, et totum servitium suum, et primogenita vel eius maritus inde capitali
[002] domino respondebit,11 ne dominus capitalis cogatur servitium suum
[003] recipere per particulas.12 Habebit etiam dominus capitalis custodiam et
[004] maritagium postnatarum, et non primogenita nec eius maritus, ut ovis a13
[005] luporum morsibus eruatur propter spem et eventum successionis, quod
[006] evenire posset si infra ætatem morerentur ex aliqua machinatione. Et hæc
[007] vera sunt si plures sorores de alio14 tenuerint quam de domino rege, quia
[008] si de domino rege tenuerint in capite, tunc primogenita omissa15 omnes16
[009] acapitabunt17 et homagium facient domino regi. Et cum de alio tenere debeant
[010] quam de domino rege, et quælibet18 per se de facto acapitaverit capitali
[011] domino, hoc revocari poterit19 a primogenita vel20 eius marito, sed
[012] semper quod factum est tenebit, quia capitalis dominus quod ei oblatum est
[013] non recusabit. Sed sive tenuerit21 de domino rege sive de alio, cum homagium
[014] factum fuerit, sive ante tertium heredem sive22 post, statim sequentur23
[015] relevia et alia servitia. Videndum est inter cetera quid sit homagium,
[016] qualiter contrahatur, quis teneatur24 homagium capere, et quis homagium
[017] facere, quando, et quotiens, et de25 quibus rebus. Item per quas personas.
[018] Item qualiter capiatur et per quæ verba. Et per quæ verba fieri debeat
[019] sacramentum fidelitatis. Item qualiter et per quantum tempus teneat inter
[020] dominum et tenentem homagium: et cum ambo moriantur vel unus ipsorum,
[021] et cadat ex utraque parte vel alia, et dissolvatur per mortem, teneat obligatio
[022] et relevetur tenementum cum homagio in personis heredum. Item
[023] cum semel26 factum fuerit homagium,27 qualiter dissolvatur et omnino extinguatur,28
[024] propter defectum29 vel propter delictum30 domini vel tenentis.
[025] Domini, quod dominium31 amiserit32 quod dominus esse non possit. Tenen-
[026] f.78b] tis, quod tenementum reverti debeat ad dominum, secundum quod
[027] tenens illud tenuerit in dominico vel servitio. Item si dominus33 possit attornare
[028] homagium et servitium, vel istorum unum, contra voluntatem sui
[029] tenentis. Item si dominus homagium sui tenentis recusaverit, vel cum homagium
[030] ceperit,34 tenentem suum de servitio versus suum dominum superiorem
[031] non adquietaverit, sed propriæ bursæ totum infuderit,35 quid iuris?



Notes

11. respondebunt, OA, LA, CE, MC.

12. particulas; particularis enim solutio non minimum habet incommodi., V.

13. et, LA, OC, MC (corr.).

14. aliquo, LA, MG, MC.

15. emissa, LA; commissa, MA.

16. Om., OB, MA, MB, MG, (+ Y).

17. accapitabunt, V, MC, MG, CM, Y.

18. quilibet, LA, OC, CM, MC.

19. non poterit, V.

20. et, OA, LA, OC, V.

21. tenuerint, OA, LA, OC, MC.

22. vel, OA, LA, OC, MC.

23. sequuntur, LA, MA, MG, CM, MC; consequenter facit, OC.

24. tenetur, MG, CM, Y.

25. Om., OB, MA, MB.

28. distinguatur, OB, MA, MB.

26-27. semel fit homagium, OB, MA, MB.

29-30. defectum vel delictum, OB, MG (et), Y, CM; def. vel defectum, MA.

31. dominus, MG, Y.

31-32. dominus non amiserit, OB, MA (-- dominus), MB, CE.

31-32. dominus non amiserit, OB, MA (-- dominus), MB, CE.

33. Om., OB, MA, MB.

34. receperit, OB, V.

35. infundit, OC, MA; infunderit, OB, MB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College