Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 226  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sacramentum fidelitatis, secundum diversitatem tenementorum. Oportet
[002] igitur quod distinguantur genera tenementorum, ut per hoc sciri possit
[003] diversitas tenentium et heredum. Tenementorum autem aliud tenetur per
[004] servitium militare, aliud per seriantiam, de quibus homagium erit faciendum
[005] domino capitali propter servitium forinsecum quod dicitur regale, et
[006] quod pertinet ad scutum et militiam ad patriæ defensionem. Est etiam42
[007] aliud genus tenementi eius, scilicet quod tenetur in socagio libero, et ubi43
[008] fit servitium in denariis capitalibus dominis, et nihil inde omnino datur ad
[009] scutum et servitium regis. Et dici poterit socagium a socco,44 et inde tenentes
[010] qui tenent in socagio dici poterunt sokemanni, eo quod deputati sunt
[011] ut videtur tantummodo ad culturam, et quorum custodia et maritagium ad
[012] propinquiores parentes iure sanguinis pertinebit. Et si aliquando inde de
[013] facto capiatur45 homagium,46 quod pluries47 contingit, non48 propter hoc
[014] habebit dominus capitalis custodiam et maritagium, quia non semper sequuntur49
[015] homagium, licet quandoque. Est etiam aliud genus socagii, quod
[016] f.78] dicitur socagium villanum, ubi nullum omnino competit homagium,
[017] sed fidelitatis sacramentum sicut de villanis,1 quod si2 de facto fecerint per
[018] negligentiam vel stultitiam dominorum, hoc erit ipsis dominis præiudicium,3
[019] et ideo inde cavendum. Est etiam aliud genus tenementi quod datur
[020] in maritagium, et ubi non fit homagium ante tempus, scilicet ante tertium
[021] heredem inclusive positum propter commodum donatoris per reversionem,
[022] quod si de facto prius fiat, tenet quamvis hoc sit ad damnum donatoris. Et
[023] ut videtur datur tempus usque ad tertium heredem et non ultra, quia cum
[024] sint heredes tres de herede in heredem, extunc vix poterunt deficere, et
[025] ideo tunc sequitur homagium absque damno et periculo donatoris. Item
[026] non capitur homagium ante tempus propter ius accrescendi, ut si hereditas
[027] prius descendat heredibus4 fratribus vel sororibus, nullus eorum
[028] homagium faciet5 fratri vel sorori antenatis, quia si aliquis ex pluribus
[029] coheredibus sine herede de corpore suo decedat,6 pars decedentis7 accrescet
[030] superstitibus, et cum illis remanebit si homagium non intervenerit, quod si
[031] fecerit, de manibus coheredum descendet ad heredes inferiores. Cum autem
[032] plures fuerint heredes8 ut prædictum est, omnes acapitabunt9 filiæ primogenitæ,
[033] et maritus primogenitæ homagium faciet10 domino capitali de toto
[034] feodo, et postnatæ primogenitæ vel eius marito sacramentum facient fide-



Notes

42. et, OA, LA, MG, CE, MC.

43. nisi, OA, CM.

44. socco, MA, Y, CM; soco, MG, MC; soko, OA, LA; sok., OB; socko, CE, V, OC, MB.

47. plures, OA, OB, LA, MB; capitalibus, OC.

48. non tamen, OA, LA, MC, OC, V.

45-46. capiantur homagia, OB, MA, MB, MG, CM, Y.

49. sequentur, OB, MB, Y; sectentur, CM; sequitur, V, MC.

1. villano, MA, V.

2. Om., OB, MA, MB, CM, (+ Y).

3. in præiudicium, OB, MA, MB.

4. coheredibus, OA, LA, MC, OC, V.

5. faciat, LA, CE, MC, MG; facit, CM.

6. descendat, MG, OC; discedat, CE.

7. descendentis, V, OC, MB, MG, CM; descedentis, CE.

8. coheredes, OA, LA, MC, OC, V.

9. accapitabunt, V, MG, CM, Y.

10. facit, OC, MG.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College