Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 225  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tem, quamvis terra descendat heredibus uxoris. Et idem27 erit si fiat pura28
[002] donatio extraneæ personæ, quæ29 post feoffamentum unam ex filiabus et
[003] participibus duxerit in uxorem. Dictum est quod æsnescia semper est præferenda
[004] propter privilegium ætatis. Sed esto quod filia primogenita, relicto
[005] herede nepote vel nepte in vita patris vel matris a quibus hereditas descendit,
[006] decesserit, præferenda erit soror antenata nepoti vel nepti ex filia
[007] primogenita quantum ad æsnesciam, quia mortem parentum expectavit.30
[008] Sed quid dicetur de seriantia? Videtur quod dividi non debeat, ne cogatur
[009] rex servitium suum recipere per particulas. Facta autem31 ut prædictum
[010] est partitione et per sortem assignatione, adita hereditate, omnia iura hereditaria
[011] transeunt ad heredes ex civili aditione. Possessio tamen nisi naturaliter
[012] fuerit apprehensa, videlicet animo et corpore, proprio vel alieno sicut
[013] procuratorio, prius ad ipsos non pertinebit. Et unde cum in curia domini
[014] regis facta fuerit partitio, statim habeant breve ad vicecomitem de seisina
[015] sua habenda, secundum quod partitio facta fuerit inter eos in curia domini
[016] f.77b] regis per tale breve.

Breve vicecomiti de seisina facienda coheredibus post partitionem.


[018] REX vicecomiti salutem. Scias32 quod cum
[019] extensio et appretiatio omnium
[020] terrarum et tenementorum quæ fuerunt talis patris vel matris talium facta
[021] inter eos partitione, tali progenitæ33 acciderunt34 per sortem talia maneria
[022] quæ sunt capita baroniæ propter æsnesciam, et talia mesuagia per electionem,
[023] tot terræ et tot35 tenementa, tot advocationes et tot feoda militum,
[024] et similiter tali36 talis pars, et sic de aliis. Et ideo tibi præcipimus quod
[025] prædictis talibus de prædictis terris et tenementis et feodis, et37 secundum
[026] quod prædictum est, sine dilatione plenariam seisinam habere facias. Teste
[027] etcetera. Cum autem unus ex38 pluribus coheredibus et participibus sine
[028] herede de corpore suo moriatur, facta partitione eius portio accrescet39
[029] superstitibus per ius accrescendi.

De homagiis faciendis et capiendis.


[031] CUM40 quis post mortem antecessorum a capitali
[032] domino recognitus fuerit ad
[033] heredem, ante assignationem vel post, sive heres plenæ ætatis extiterit sive
[034] non, statim ab initio capitalis dominus capiat41 homagium suum, antequam
[035] habeat custodiam vel relevium. Sunt enim quidam heredes qui tenentur ad
[036] homagium faciendum et ad sacramentum fidelitatis, quidam tantum ad



Notes

27-28. idem fiat si sit pura, OB, MA, MB, Y.

29. qui, LA, OC, V.

30. non expectavit, OB, MA, MB, MG, Y, CM.

31. Om., OA, LA, OC, V.

32. sciatis, OB, MA, MB, CM.

33. primogenitæ, OA, LA, MC.

34. acciderint, OB, MA, MB, CE; accidunt, LA; acciderit, OC, MC, CM; accederunt, V.

35. Om., OB, MA, CE, CM, MG, Y.

36. Om., MG; talis et, OB, MA, CE, Y; similiter et, MB.

37. Om., OB, MA, MB.

38. et, OB, MB; om., MA.

39. accrescat, OA, OC; accrescit, CM.

40. cum autem, MA, MB.

41. capiet, MG, CM, Y.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College