Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 224  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] Non.1 Habet enim2 electionem conferendi vel non. Et sic cadit generaliter
[002] in partem id quod datur alicui mulieri coheredi et participi in maritagium,
[003] de communi hereditate patris vel matris quæ dividi debet inter coheredes,
[004] et hoc sive sit hereditas descendens sive perquisitum, ex quo perquisitum
[005] sicut3 hereditas descendit ad heredes. Et quod maritagium cadat4 in partem
[006] habetis in rotulo de primis placitis post guerram, comitatu Essexiæ, de H.
[007] de Abecot5 et participibus suis per breve6 Qui nuper7 obiit, de proparte8
[008] sororum. Et quid si mater dederit uni9 ex10 filiabus suis11 in ligia12 viduitate
[009] sua totum maritagium suum? Adhuc erit illud idem dicendum quod prius.
[010] Item si pater vel mater vel uterque totam hereditatem suam dederint13 in
[011] maritagium, non cadit aliquid in partem, quia nihil remanet inter coheredes
[012] dividendum. Si autem cum homagium intervenerit post tertium heredem
[013] vel ante fiat partitio, adhuc cadit maritagium in partem ut prius, quod
[014] computato ei qui14 tenet15 maritagio suo, propter homagium perficiatur ei
[015] quod defuerit de communi hereditate. Sed quid si pater vel mater aliquem
[016] ex coheredibus pure feoffaverit16 pro homagio et servitio17 nulla facta mentione
[017] de maritagio? Quæritur an feoffamentum veniat in divisionem sicut
[018] maritagium, et quidquid ab aliis dicatur. Videtur quod non, quia cum dicatur
[019] quod maritagium cadit18 in partem, adeo de facili dici poterit quod
[020] feoffamentum caderet, quod est inauditum. Et quod maritagium cadere
[021] debeat et non feoffamentum, videtur19 prima facie, quia maritagium reverti
[022] poterit20 et remanere21 cum feoffatore vel eius heredibus, et partiri inter
[023] coheredes ex quo homagium non intervenerit:22 quod quidem non est de
[024] puro feoffamento propter homagium, quia sic essent quasi domini et heredes,
[025] nisi sic fiat ut prædictum est, quod feoffamentum computetur feoffato
[026] in parte sua. Et23 quid si particeps feoffatus sit pro servitio tantum sine
[027] homagio, vel pro homagio et servitio tenendo de capitali domino? Item si
[028] fiat donatio viro et uxori simul24 in maritagium, adhuc erit quod maritagium
[029] cadat25 in partem. Item si fiat viro sine uxore pura donatio pro homagio
[030] et servitio26 sibi et heredibus suis, tale feoffamentum non cadit in par-



Notes

1-2. Non enim habet, MA, MB, CM, MG, Y; Non habet enim, CE, OC, MC.

3. sit, OB, MA, MB; om., OC.

4. cadit, OC, CM, MG, Y, V; om., OB, MA, MB.

5. Abecot, OA, LA, V; Abecoth., OB, CE; Abetot, OC, MC; Abetouch., CM; Aletouch., MG; Abetoth., MB; Abaton., Y; Albetochi, MA.

8. parte, OB, MA, MB, CE, Y, MG.

6-7. breve quod dicitur nuper, V; breve quod nuper, CM; breve qui dicitur nuper, MA.

11. Om., OB, MA, MB.

12. legitima, V, MA, MB, MG; liberima, OB.

9-10. Om., OB, MA, MB, MG, Y.

13. dederit, OC, V.

15. Om., MA, MB.

14-15. Om., OB.

16. feoffaverint, OA, LA, Y, MC.

17. servitio suo, MB, (* OB).

18. cadat, MB, Y, MG, CE.

19. Om., OB, MB, MG, (+ Y); (prima facie poterit videri, CM).

20. Om., OB, MA, MB, MG, CM, (+ Y); possit, V.

21. remanere debet, OB, MG.

22. intervenit, OA, LA, OC, MC.

23. sed, OA, MC, LA, OC, V.

24. quod simul, MG; quia simul, CM, Y.

25. cadit, OC, MA, V.

26. servitio suo, OB, MA, MB, CE, MC.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College