Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 223  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] des, et quolibet ius poterit esse integrum et per se, quia sunt ibi plura iura et
[002] diversa. Unica autem advocatio dividi non poterit, quamvis ecclesia quæ
[003] est quasi subiectum in plures partes dividatur, duas, tres vel quatuor, ratione
[004] diversarum baroniarum, et hoc ut prædictum est ab antiquo. Et unde
[005] cum unica sit advocatio, et unum30 ius et plures coheredes quasi unum corpus
[006] propter unitatem iuris quod habent, aut omnes simul præsentent aut
[007] nullus, nec potest aliquis eorum alteri præferri ratione æsnesciæ, nisi ita
[008] inter eos convenerit ab initio quod quilibet post alium præsentet successive.
[009] Item nec præfertur numerus, ut si plures consentiant, dum tamen sit unicus
[010] qui reclamet. Et quo casu nisi infra sex menses convenerint,31 ordinarius
[011] loci providebit ecclesiæ viduatæ. Item si servitutes a fundo qui dividitur
[012] fundo vicino32 debeantur, partitio facta servitutem debitam minuere non
[013] debet nec mutare. Si autem servitus debeatur a fundo vicino fundo qui
[014] dividitur, una erit servitus quantum ad fundum qui debet servitutem,
[015] plures vero33 erunt servitutes quantum ad fundum cui debetur propter
[016] plures particulas,34 et plura erunt ibi iura integra, et quilibet uti poterit
[017] per se simul vel successive, dum tamen modum debitum non excedat,35 quod
[018] fundus vicinus36 in quo constituta est servitus plus debito non oneretur.
[019] Sunt etiam aliæ res hereditariæ quæ veniunt in partitionem, quæ cum commode
[020] dividi non possint37 uni conceduntur,38 ita quod alii coheredes alibi de
[021] communi hereditate habeant39 ad valorem: sicut sunt vivaria, piscariæ,
[022] parci, et huiusmodi: vel40 saltem quod partem habeant pro defectu, sicut41
[023] secundum piscem, tertium, vel quartum: vel secundum tractum, tertium,
[024] vel quartum, secundum numerum coheredum: ita de parcis, secundam, tertiam,
[025] vel quartam bestiam. <Si autem42 non sit ibi nisi unicum castrum,
[026] illud integre remaneat primogenito, ita tamen quod postnato pro parte
[027] sua satisfaciat43 ad valentiam alibi, uni vel pluribus secundum numerum
[028] personarum. Si autem plura, primogenitus habeat electionem sicut de
[029] capitalibus44 mesuagiis.45> Item cadit in partem terra prius data in maritagium
[030] alicui sororum et coheredum, nec est terra sic data prædeducenda,46
[031] quia aut maritagium conferat vel recedat sine parte. Sed quid si maritagium
[032] excedat partem illam quam habitura esset de communi hereditate?
[033] f.77] Si maritagium contribueret numquid poterit ad hoc compelli?



Notes

30. unicum, OC, V.

31. convenerit, LA, CM; evenerit, MA, MB, CE, Y, MG, OB (corr. convenerint); venerint, OC.

32. vicini, OB, MA, MB; vicine, Y; om., MG.

33. enim, CM, MG; om., MB, MA, Y, CE.

34. articulos, OB, MA, MB.

35. excedant, MG, CM, Y.

36. unicus, OB, MB, MG, Y, CM; unitus, MA; om., CE.

37. possunt, MA, MB, MG, Y, CM, OC, V.

38. concedantur, MG, Y, CM.

39. habebunt, OC, CM.

40. et, MA, MB, MG, Y, CE.

41. Om., LA, OC; (sicut vel secundum tractatum, MC).

42. Om., OB, MA, MB, MG, CM, (+ Y).

43. satisfiat, OA, LA, MC, OC, V; sufficiat, MA.

44-45. capitali mesuagio, CE, OB, MB.

46. præducenda, OA, LA, MC, CM; producenda, OC; præceducenda, MA; sic, OB, MB, CE, Y, MG, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College