Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 222  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] quod includitur cum gardinis et vivariis: ita tamen quod facta partitione14
[002] primogenitus vel primogenita habeat electionem propter æsnesciam. Dividitur
[003] enim15 quandoque aula in duas partes vel plures, quandoque camera
[004] dividitur ab aula, et sic fiat16 de pluribus domibus in curia existentibus.
[005] Uxor autem post mortem viri sui in assignatione dotis nihil capiet de capitali
[006] mesuagio cum heredibus pluribus vel uno, ubi non fuerit nisi unicum
[007] capitale mesuagium, sed habebit electionem de uno mesuagio quod tenetur
[008] in villenagio. Si autem nullum tale fuerit, tunc assignetur ei loco curiæ
[009] ad valentiam tertiæ partis capitalis mesuagii, in latum et in17 longum, et
[010] ædificabitur de communi: et hoc erit nisi ubique18 dotata fuerit de tertia
[011] parte, et si aliter fiat19 quandoque, hoc non erit de iure sed de gratia vel per
[012] ignorantiam. Nec etiam aliquid capiat de advocatione ecclesiarum ratione
[013] tertiæ partis suæ non magis quam de mesuagio, nisi forte dotata fuerit de
[014] aliquo manerio integre20 cum pertinentiis, nulla facta exceptione, vel nisi
[015] in constitutione dotis adiuncta fuerit specialiter advocatio sua tertiæ parti.
[016] De hoc autem quod dicitur quod de feodo militari veniunt in divisionem
[017] f.76b] capitalia mesuagia, et inter coheredes dividuntur, hoc verum est
[018] nisi capitale mesuagium illud sit caput comitatus propter ius gladii, quod
[019] dividi non debet, vel caput baroniæ, castrum, vel aliud ædificium. Et21 hoc
[020] ideo ne si caput per22 plures particulas dividatur, et pluries23 iura comitatuum
[021] et baroniarum deveniant ad nihilum, per quod deficiat regnum quod
[022] ex comitatibus et baroniis dicitur esse constitutum. Si autem plura sint ibi
[023] ædificia quæ sunt capita baroniæ, dividi possunt inter coheredes facta electione
[024] salvo iure æsnesciæ, quia24 cum plura sint ibi iura, quodlibet per se
[025] integre poterit observari, quod quidem non est in uno ut prædictum est,
[026] licet a quibusdam dicatur quod in aliis regionibus aliquando de consuetudine
[027] dividatur. Sed quod dividi non debeat, numquam in Anglia visum
[028] fuit25 contrarium. Et erit consuetudo regionis observanda, ubi hereditas
[029] est26 quæ petitur et personæ nascuntur quæ petunt: et unde si dicatur quod
[030] in regno27 Angliæ aliquando28 facta fuit29 partitio, hoc fuit iniustum. Item
[031] veniunt iura in divisionem, unum vel plura, sed tamen non dividuntur quia
[032] divisionem non recipiunt, sicut sunt advocationes ecclesiarum et servitutes
[033] prædiorum. Plures enim advocationes dividi possunt inter plures cohere-



Notes

14. participatione, MSS. var.

15. autem, MG, Y, CM.

16. fiet, MG, Y, CM, V.

17. Om., OB, OC, Y, MG, CM; (in latitudine et longitudine, OC).

18. ubique, OC, MA, MB, MC, CE, Y, CM; ubicumque, OB; ubi, MG; ubi ubique, OA, LA; ubique ubi, V.

19. fiet, OB, MA, MB.

20. integro, MA, MG, V; om., MB.

21-22. et ideo hoc cavendum ne sit per, MA; et hoc ideo ne sit cavendum per, MB; ne castrum sit per tales, OB.

23. plura, OC, MG, V.

24. quæ, OB, MA, MB; qui, V.

25. est, Y, CM; non est, MG; visum est fuit, MB.

26. Om., OB, MA, MB, Y, CE, MG, MC.

27. regione, OB, MA, MB.

28-29. aliquando fuerit, MA, MB, OB.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College