Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 221  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] sciendum quod in divisionem veniunt tam dominica quam villenagia quæ
[002] dici poterunt dominica. Item veniunt servitia liberorum hominum et homagia.
[003] Item veniunt in divisionem plura capitalia mesuagia, et unum, sive
[004] fuerint47 in48 diversis49 baroniis constituta sive non. Non enim poterit aliquis
[005] particeps ratione primogenituræ et æsnesciæ sibi vindicare omnia capi-
[006] f.76] talia mesuagia, habet tamen privilegium propter æsnesciam quod
[007] primam habebit electionem, ut1 si plures sint ibi participes coheredes et
[008] plura capitalia mesuagia, primogenitus primo eligat et postea postnatus,
[009] et sic tertius et quartus in infinitum, quamdiu superfuerit2 unicum capitale
[010] mesuagium. Sed3 si cum4 plura ibi fuerint non tamen tot quod quilibet
[011] habeat unum, tunc illis qui expertes sunt de communi hereditate satisfiat5
[012] ad valentiam. Si autem plura ibi fuerint, postquam quilibet habuerit suum,6
[013] tunc reincipiat primogenitus suam electionem, et sic postnatus, et quilibet
[014] post alium ut prædictum est, et sic pluries7 fiat8 electio si mesuagia sufficiant,
[015] et si unus expers fuerit, tunc provideatur ei ut supra. Item facta electione
[016] cum quilibet habuerit unum, et unicum remanserit,9 illud inter partes
[017] dividatur nisi consenserint quod totum uni remaneat, ita quod aliis satisfiat10
[018] proportionaliter in aliis de valore. Item cum plura ibi fuerint capitalia
[019] mesuagia, non sunt tamen tempore assignationis deliberata. Sunt enim qui
[020] de concessione antecessorum tenent ad vitam quacumque ratione, sicut
[021] nomine dotis vel huiusmodi, tunc primogenitus primo eligat ut prius, vel
[022] mesuagium quod deliberatum est, vel illud quod11 non est deliberatum,
[023] et ei qui tunc fuerit sine mesuagio, ad tempus assignetur aliquid ad valentiam
[024] loco mesuagii in tenantia, donec suum ei fuerit deliberatum. Si liber
[025] sokemannus moriatur pluribus heredibus relictis et participibus, si hereditas
[026] partibilis sit et ab antiquo divisa, heredes quotquot erunt habeant partes
[027] suas æquales, et si unicum fuerit mesuagium illud integre remaneat primogenito:
[028] ita tamen quod alii habeant ad valentiam de communi. Si autem non
[029] fuerit hereditas divisa ab antiquo, tunc tota remaneat primogenito. Si
[030] autem fuerit socagium villanum, tunc consuetudo loci erit observanda. Est
[031] enim consuetudo in quibusdam partibus quod postnatus præfertur12 primogenito,
[032] et e contrario. Cum autem liberum tenementum teneatur per servitium
[033] militare, et plures sint ibi coheredes et unum capitale mesuagium, inter
[034] coheredes13 dividatur secundum quod vallatur fossato vel heya, secundum



Notes

47. fuerit, OB, MB; fuerunt, MA; sint, V.

48-49. Om., OB, MA, MB.

1. et, MG, CM.

2. fuerit, OB, MA, MB.

4. Om., HA, MG.

3-4. sed cum, CE, MA; sed sicut, OB, Y; sed si tum, LA; sed si tamen, CM, MC.

5. satisfaciat, OB, MA.

6. unum, V, MG, CM, Y, HA.

7. plures, OC, MA, Y, MC (corr.).

8. fiet, OB, MA, MB, CE, Y, MG, HA; fieret, CM; electiones fiant, OC.

9. remaneat, MG, Y, CM.

10. satisfaciat, OB, MA, MB, OC, Y (corr. s-fiat).

11. vel illud quod, OA, OC, LA, CE, MC; vel quod, OB, MA, MG, Y, CM; vel mesuagium quod, MB.

12. præfert, OB, MB.

13. heredes, OB, MA, MB, CE, Y, MG, CM.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College