Harvard Law School Library

Bracton Online -- Latin

Previous   Volume 2, Page 220  Next    

Go to Volume:      Page:    




[001] tio ad centum solidos. Facta autem extensione et appretiatione ut prædictum
[002] est, causari poterunt28 et calumniari multis modis, quod non rite forte,
[003] quia ad plus vel ad minus appretiatæ sunt res hereditariæ quam29 valeant, ut
[004] cum talis res non valeat nisi tantum, vel cum plus valeat quam tantum,
[005] appretiata est ad tantum. Item causari poterit assignatio sicut appretiatio,
[006] scilicet cum tale manerium tantum valeat, extensores non assignaverunt
[007] tali qui queritur nisi tale quid30 minimum.31 Et ideo si causatio iusta
[008] fuerit, alia extensione et32 appretiatione vel assignatione opus erit, secundum
[009] quod inferius plenius dicetur. Cum autem extensio et appretiatio
[010] rite33 facta fuerit, fiat rerum hereditariarum partitio æqualiter in duas34
[011] partes vel plures,35 secundum numerum coheredum participum, et ita quod
[012] quælibet pars36 per omnia æqualis sit alteri, et facta sic partitione cuilibet
[013] coheredum assignetur pars sua, non ut quilibet post alium eligat partem
[014] suam, sed huiusmodi37 distributionis fortunam faciant iudicem, ut quilibet
[015] habeat partem illam quæ per sortem ei acciderit. Ita quod in pluribus schedulis
[016] scribantur nomina coheredum38 et particularum, et quasi39 ex improviso
[017] tradantur omnes schedulæ particularum alicui laico qui omnino litteras
[018] ignoret,40 et ipse tunc tradat cuilibet participi schedulam unam, et quilibet
[019] eorum erit contentus de41 parte illa quæ in schedula illa continetur, velit
[020] nolit. Et hoc ita erit nisi forte de consensu ita evenerit42 quod quilibet43 post
[021] alium habeat electionem secundum ætatis prærogativam, scilicet primogenitus
[022] primam, et postnatus aliam, et sic deinceps. Et sive sic sive sic,
[023] statim irrotuletur quid, et cui, et ubi, et per quas particulas fuerit pars
[024] quælibet assignata, in terris et tenementis et feodis militum et redditibus,
[025] et omnibus aliis rebus ad perpetuam memoriam. Item et si aliqua terra sit
[026] quæ post tempus ad heredes reverti debeat, sicut dos vel alia quæcumque,
[027] fiat irrotulatio quis quid tollere debeat, et tunc statim capiantur homagia
[028] cum fuerint servitia attornata. Non autem veniunt in divisionem omnes res
[029] hereditariæ, aliquando propter privilegium, propter personam cui competit
[030] ratione ætatis, sicut propter primogenituram et æsnesciam, secundum
[031] quod inferius dicetur. Item propter ipsam rem quæ divisionem non recipit,
[032] tum44 propter consensum coheredum45 qui desiderant quod aliqua res hereditaria
[033] remaneat in communi. Imprimis autem videndum46 quæ veniant in
[034] divisionem, et hoc viso de facili perpendi poterit quæ non veniant. Et



Notes

28. poterint, OB, CM; poterit, MG, Y, HA.

29. quantum, OB, CM.

30. quod, MA, MG, V.

31. minimum est, MG, V.

32. vel, CM, V.

33. Om., OB, MA, MB.

34-35. plures partes, OA, LA, OC; duas partes plures, MC.

36. partitio, OB, MA, MB.

37. huius, OA, LA, V.

38-39. coheredum et quasi, LA; coh. part. et nomina (* ta) et quasi, OA; coh. et tunc in quolibet nomine conscribatur quædam pars certa et nominata et quasi, OC.

40. ignorat, LA, MC.

41. ex, OB, MA, MB.

42. venerit, MG, CM.

43. Om., OB, MA, MB.

44. cum, OB, MB, V; tam, CM; tamen, MA; om., MG.

45. heredum, OB, MA, MB, Y.

46. videndum est, MG, CM, Y, HA, V.


Contact: specialc@law.harvard.edu
Page last reviewed April 2003.
© 2003 The President and Fellows of Harvard College